CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3528     View  [Back]
Charta qua Wido, comes Matisconensis, monasterio Cluniacensi in quo factus erat monachus, multa prædia confert.
Notum sit omnibus Christi fidelibus, quod ego Wido, aliquando comes Matisconensis, perpendens quam inutilis est omnis honor hujus seculi, immo quam nocuus et illecebrosus ad ęternam dampnationem, misericordia Christi me visitante et inspirante, pro ejus amore, ex toto renuntiavi seculo, et contuli me ad memoriam sanctorum apostolorum Petri et Pauli, in monasterio Cluniaco, ut de cetero ibidem regulari disciplinę subditus, penitentiam agerem peccatorum meorum. Preterea, pro meis parentibus et pro me ipso donavi ad memoriam et ęcclesiam sanctorum apostolorum omnia quę infra sunt annotata; id est has villas: Blandens et omnes clausos et clausarios, silvas et aquas et pascuaria et omnia appenditia; Doblens et quicquid ibi appendit, mansos et omnes consuetudines quę in aliis villis sunt huic appendentes; Lammura et quicquid ibi appendet; Planneisel, et servos qui ibi morantur et quicquid appendet; Levoretum et omne quicquid ei appendet; Vernedum et silvas et prata et omne quicquid appendet. Venda, quam dominici asini persolvebant apud Lodons, data est et condonata, et omnimodis interdictum ne ulterius persolvatur; Osan et mansos et silvas et aquas et omnem usuarium fructum qui appendet: hęc omnia donavi et delegavi potestiva manu, absque omnium hominum contradictione, Deo et sanctis ejus apostolis, ad usum servorum Dei in prefato monasterio Deo servientium, videlicet perpetuo jure tenenda et possidenda. Et si quis in predictis calumpniam vel molestiam ullo modo intulerit, durissimam virgam et disciplinam Dei omnipotentis in hoc seculo exp[er]iatur, quia non est dignum optare cuiquam ut in perpetuum dampnetur. Actum Dominicę incarnationis anno M.LXX.VIII, donno Gregorio VII apostolicę sedi presidente, et Francorum rege Philippo regnante.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung