CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3530     View  [Back]
Charta qua Hugo, Cabilonensis comes, monasterio Cluniacensi concessit ut omnes monachi obedientiæ Carmesæ haberent usuarium in silva Brenniaco.
Ego Hugo, Cabillonensis comes, ad memoriam reducens me multis modis carnaliter peccasse, et multa in Deum commisisse, antecessores etiam meos divino auxilio plurimum indigere, memor insuper et juditii futuri et penę non temporaneę, sed miserabilis et eternę, ad remedium anime meę et Tetbaldi, patris mei, comitis supradicte civitatis, et ad salutem ceterorum parentum meorum, beatis [apostolis] Petro et Paulo, et domno abbati Cluniacensi Hugoni, in silva mea Brenniaco, concessi ut omnes monachi, qui apud Carmesam beatorum apostolorum obedientiam custodirent, ligna ad ignem faciendum, ad reficiendas domos, ad clausuras faciendas, ad omnia etiam sibi necessaria acciperent, porcos in ea quotquot haberent et quandiu vellent enutrirent, nemini tamen extraneo darent de ipsa aliquid vel venderent. Quod in ea silva monachis concessi, hoc idem ejusdem ville rusticos super terram Beati Petri demorantes habituros laudavi. Factum est hoc et concessum, mediatore Petro monacho, qui tunc temporis supradictę villę obedientię preerat, quique mihi pro ea concessione octoginta solidos dedit, uxori meę XXti, prepositis meis Siguino et Rocleno XVcim. Ut hec concessio firma in posterum haberetur, testes qui concessioni intererant, quilibet videat subnotatos. Testis Roclenus episcopus. Testis dux Oddo. Testis Siguinus prepositus. Testis Roclenus prepositus. Si quis de hac concessione beatis apostolis vel abbati, vel monachis suis injuriam fecerit, subjaceat judicio Dei, et cum Datan et Abiron perpetuę dampnationi.
(Au dos et de la même écriture:) Carta Hugonis comitis Cabilonensis, filii Tetbaldi, quam fecit fratribus Cluniacensibus et Petro monacho, decano de Carmesa, de boscho Brenniacho.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung