CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3536     View  [Back]
Charta qua Giselbertus, comes Bergamensis, dat monasterio Cluniacensi peciam terræ in loco et fundo Munticelli, ad monasterium construendum.
Anno ab incarnatione Domini nostri Jesu Christi millesimo septuagesimo nono, quarto decimo kalendas junii, indictione secunda, monasterio Sancti Petri, quod nuncupatur de Cluniago. Ego in Dei nomine Giselbertus, comes comitatus Pergamensis, et filius quondam Maginfredi, qui fuit comes, qui professus sum ex natione mea lege vivere Longobardorum, offertor et donator ipsi monasterio, presens presentibus dixi: quisquis in sanctis ac venerabilibus locis ex suis aliquid contullerit rebus, justa Auctoris vocem, in hoc seculo centuplum accipiet, insuper, et quod melius est, vitam possidebit ęternam; ideoque ego, qui supra Giselbertus, comes, dono, offero a presenti die in eodem monasterio Sancti Petri, pro annime {corr: anime} mee conjugisque mee Mattildis ac meorum parentes in mercede, peciam unam de terra cujus pars est silva et frondaria, gerbus atque pratum sive collis, omnia in unum tenentia, per quam viam in parte curit, juris mei, quam habere viso sum in loco et fundo Munticelli, ipsius comitis, justa munta Montem Argoni, et jacet a locum qui sic nominatur Vooplano, et sunt ipse res inter omnes per mensuram justam jugera viginti legitima jugialia; coeret ad super totum ab una parte flumen, ab alia parte mihi reservo muntes isti Argon, a tercia parte Sancte Marie et Sancti Allexandri, ibique alii sunt coerentes. Super ipsam autem terram edificaturum vel constructurum est monasterium ad onorem Dei et beatorum apostolorum Pauli atque Petri, ad effundendas orationes pro annimabus {corr: animabus} omnium vivorum et mortuorum; atque etiam dono ac offero in ipso monasterio de teris arabilis juris mei, quas abere visus sum in loco et fundo Villa, et sunt per mensura justa jugera sedicim legiptima jugealiis; sive etiam dono et offero in prefacto monasterio decimam portionem de pascuis atque silvis communi, cum areis in quibus estant, item juris mei, quas abere visum sum in isto loco Munticelli, vel ad ipsa curte pertinet, omnia ipsa, decimam portione de predicto pasculo et silva in integro. Similiter dono et offero in eodem monasterio Sancti Petri manso uno in loco Camissiano, cum omnibus jure et usibus, et cumdiciis que ad ipsum mansum pertinet, similiter juris mei; et est ipso manso in una sorte conputum juges legiptimas decem. Sive etiam dono ego qui supra Giselbertus, comes, ad ipsum monasterio capella una, cum area et cimiterio et mansoras tres, et decima et omnia que ad ipsa capella pertinet, item juris mei, quas abere visi sum, in loco et fundo Umbriano, et est ipsa capella consecrata in honore sancti Petri, infra castro qui fuit de Umbriano, et est area ubi ipsa capella Sancti Petri, cum cimiterio insimul per mensura justa tabulas legiptimas octo. Similiter dono et offero ad ipsum monasterio, si amplius de jure quod nunc ipsa ecclesia Sancti Petri pertinet inventum fuerit, in isto loco Umbriano, in eadem offersione subjaceat. Atque etiam dono et offero ad ipsum monasterio servos quatuor, quorum nomina sunt: Petrus Bernacio dicitur, et Johannes, filio ejus, seu Martinus Infantulo, atque item Johannes de loco Paradego. Item juris mei, si ibi co ipsi ali nomine no[n]cupantur {corr: nuncupantur} natione eorum Italie, ut ita ipsa capella Sancti Petri dicitur, que est infra castro de isto loco Umbriano, sit in potestatem Sancti Pauli ad ordinamdum {corr: ordinandum} a parte ipso monasterio Sancti Petri de Cluniago, ut dictum est, ipsa pecia de terra in qua ipsum monasterium beatissimorum Pauli et Petri apostoli esse debet consecratum vel edificatum, sive ordinatum, seu cum capella, cum area, et cimiterio, siu cum silvis majoribus et minoribus, pratis, pascuis, ge[r]bis, seu terris arabelis, sive colle, rivis, rumpinis ac paludibus et piscationibus, coltis et incoltis, divisis et indivisis, una cum finibus, terminibus, accessionibus et usibus aquarum, aquarumque deductibus, cum omni jure et jacentiis et pertinentiis erarum per locas et vocabolas ad ipsas res pertinentibus, una cum ipsos servos et predictam decimam legitur in integrum. Quę autem ista pecia de terra cujus pars est silva et frondaria, ge[r]bis atque pratum sive tollas omni uno tenente, per qua via percurrit super ipsa, esse debet predicto monasterio Sancto apostolo Pauli et Petri, sive jam dictis omnibus rebus juris mei in easdem locas Munticelli, Vooplano villa, seu in Camisiano atque in Umbriano, vel in eorum territoriis supra nominatis, una cum accessionibus et ingresibus, seu superioribus et inferioribus earum rerum qualiter supra vel una cum prædictos servos et decimas in integrum, ab ac die in eodem monasterio Sancti Petri dono, cedo, confero, et per presentem cartam offersionis ibidem abendum confirmo, faciendum exinde a presenti die pars ipsius monasterii proprietario nomine ad eorum usu sunt, ut in ipsum monasterio Sancti Pauli monachi ordinatis fiant et fatias quę voluerit, sine omni mea et eredum meorum contradictione, atque per mercedem annime {corr: anime} mee ęquidem, et espondeo atque promitto me ego qui supra Giselbertus, comes, una cum meis eredibus, a parte ipsius monasterii aut cui pars monasterio dederit, ista donatio qualis supra legitur in integrum ab omni homine defensare: quid si defendere non potuerimus, aut si pars ipsius monasterii exinde aliquid per covis ingenium subtragere quesierimus, tunc in duplum eadem res omnes a parte jam dicti monasterii aut cui pars ipsius monasterii dederit restituamus, sicut pro tempore fuerint melioratis aut valuerint sub estimatione in consimilibus locis. Anc enim cartam offersionis pagine Erlembaldi, notarii sacri palacii, tradidit et scribere rogavi, in qua subter confirmans, testibusque obtoli roborandum. Actum infra castro Sintino feliciter. Signum manus isto Giselberti, comes, qui anc cartam offersionis fieri rogavi, ut supra. Signum manibus Lanfra[n]ci et Alberici seu Ambrosii testes. Ego Petrus judex interfui et subscripsi. Ego qui supra Erlembaldus, notarius sacri palacii, scriptor hujus carte offersionis, post tradita complevi et dedi.
(Au dos:) Carta Gisleberti comitis Pergamensis, de Longobard[ia].
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung