CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3538     View  [Back]
Charta qua Sigaldus, filius Narduini de Sareras, sumens habitum Sancti Benedicti, dat monasterio Cluniacensi res suas in villis Miciaco, Chliger, etc.
Notum sit presentibus et futuris mortalibus, quod ego Sigaldus, filius Narduini de Sareras, reminiscens enormitatem peccatorum meorum, et audiens Dominum dicentem in Evangelio: «Date elemosinam et ecce omnia munda sunt vobis», et alibi: «Nisi quis renuntiaverit omnibus quę possidet, non potest esse meus discipulus»; ideo ego renuntio mundo et omnibus pompis ejus, et gaudens suscipio sanctę religionis habitum secundum regulam Sancti Benedicti, in loco qui vocatur Cluniacus, ubi donnus abba Hugo magis videtur prodesse quam preesse; ideoque concedo et trado Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et fratribus in predicto loco Deo servientibus, aliquid de hereditate mea, quę obvenit mihi ex parte matris meę Eufemie: hoc est in villa Miciaco unum mansum et omnia quę ad ipsum pertinent, in vineis, campis, pratis, silvis; in villa Chliger unum mansum in loco qui vocatur ad Fontana Oisaini et omnia quę ad ipsum pertinent; in villa Bruelis unum mansum et omnia quę ad ipsum pertinent; similiter in ipsa villa medietatem unius prati quod habebam cum Sigaldo consobrino meo; in eadem villa, terra de Labalosa, et boscum de Tremblet, meam partem; in villa Montari unum mansum et omnia quę ad ipsum pertinent; in boscum de Grangas meam partem quam ibi habebam; in boscum de Cenva omnia quę ibi habebam. Firmatores istius cartę sunt fratres mei Stephanus et Gausmarus. Et ideo ego Sigaldus consentio eis duos manso[s] de hereditate mea in villa Sareras in vita illorum, et post mortem eorum revertantur ad sanctos apostolos Petrum et Paulum et ad locum Cluniacum. In tali ergo tenore consentio eis istos duos mansos, ut omnia quę suprascripta sunt ore laudent et manibus confirment. S. Sigaldi, qui donavit et ipse firmavit. S. Stephani et Gausmari, fratrum ejus. S. Gausceranni avunculi ejus. S. Rannaldi consobrini ejus. S. Arlebaldi, prepositi de Cavinias. S. Udalrici Barbut prepositi. S. Sigaldi consobrini ejusdem. S. Arduini consobrini ejus. S. Hysnardi. S. Nazareę, uxoris patris ejus. S. Udalrici, matricularii ęcclesię de Gliget. S. Ildini et Heldradi de Buchec. Si quis autem huic dono calumpniam inferre voluerit, iram omnipotentis Dei incurrat, nisi resipuerit et ad satisfactionem venerit. Actum apud Cluniacum, V kalendas augusti, anno incarnationis dominicę M LXX VIII[I], epacta XV, indictione II, presidente in ęcclesia romana apostolico donno Gregorio VII, regnante in Fra[n]cia rege Philipo, anno XIX regni ejus. Omnia hęc quę in ista carta scripta sunt, sita sunt in episcopatu Matiscensi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung