CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3539     View  [Back]
Præceptum Philippi, regis Francorum, quo dat monasterio Cluniacensi locum Sancti Martini ad Campos.
In nomine sanctę et individuę Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus sancti. Noverint cuncti fideles sanctæ Dei æcclesiæ, quod ego, gratia Dei rex Francorum, Phylippus nomine, dono et concedo Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, in manu domni Hugonis abbatis et omnium abbatum qui in eodem loco futuri sunt post eum in æternum, locum qui dicitur Sancti Martini ad Campos, quem pater meus Hainricus fundavit, ut habeant et possideant in perpetuum cum omnibus apendiciis ad eundem locum pertinentibus, [id est terris, vineis,] sicut Engelardus abbas possedit in vita patris mei et in tempore meo, salva subtectione debita sanctę matris æcclesiæ Parisiacensis. Facio autem hanc donationem pro remissione peccatorum meorum et genitoris genitricisque meę et omnium regum Francorum antecessorum meorum, ut cum omni libertate et quiete absque ulla calumpnia alicujus viventis personę vel potestate prefatus locus Cluniacus possideat, ut Deus omnipotens, intervenientibus beatis apostolis suis Petro et Paulo, regnum et vitam nostram cum pace et tranquillitate disponat in presenti seculo, et in futuro sempiterna gaudia concedat. Ut autem hec donatio firma et stabilis atque inconvulsa permaneat, hoc preceptum manu propria firmo et corroboro ac sigillo proprio sigillare precipio testibusque firmandam trado. Signum Phylippi regis Francorum. Si quis autem hoc donum vel preceptum calumpniari temptaverit, iram omnipotentis Dei et omnium sanctorum ejus incurrat, et insuper regia potestate constrictus, vendicare nequeat quod reppetit, usque dum a calumpnia recedat. S. Aguanonis, Eduhensis episcopi. Signum comitis Rainaldi de Nivernis. S. Rotberti de Alliaco. S. Gautheni de Clamiciaco. S. Ebonis de Montecelso. Hujus rei testes sunt et confirmatores canonici ipsius loci: Gausfredus prior, Eustachius, Gislebertus, Daimbertus, Gauterius II, Minardus, Guoisbertus, Malfredus, Bernardus, Ugo, Rotbertus, Araudus. Hactum publice apud Sanctum Benedictum de Floriaco, anno incarnati Verbi millesimo LXX VIIII, anno regni nostri XVIIII. Ego Gislebertus, ad vicem Rotgerii cancellarii, relegendo subscripsi. (Chrisme. - Monogramme du roi)
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung