CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3540     View  [Back]
Præceptum Adefonsi, Hispaniarum regis, quo monasterium Sanctæ Mariæ de Nazara monachis Cluniacensibus confert.
In nomine Patris et Filii videlicet et Spiritus sancti, uni Deo in Trinitate conregnanti, per numquam finienda secula seculorum. Amen. Dum homo in interioribus archana cogitans quatenus agere studeat unde omnipotentem Dominum sibi placari queat, illi soli gratię referende sunt, a quo omne bonum collatum esse dignoscitur, dum licuerit cuilibet perficere quod recto animo cogitaverit, videat homo et solerti mente evigilare procuret, ne de factis pravis suis elationis ruinam incurrat, aut, quod deterior est, deficiens penitendo quod fecit et pro benedictionem duplicem animę suę adquirat condempnationem, quoniam non inchoantibus sed perseverantibus coronam bone retributionis adtribuitur. Nunc denique cognoscendo hec, ego Aldefonsus, divina gratia imperator totius Hispanię, elegi, inspirante Deo, ex quo accepi a Domino pro salute anime meę, ut humiliter offeram Domino, non ut rem infringam quod feci, quod nefas est dicere, sed pravitatis mee factis in cunctis decerno munere stabilitum ut in exitum premium obtineam beatum; et ideo ego jam dictus Adefonsus imperator, sicut dixi, propter ęternam retributionem, facio vobis patronibus meis, sanctis videlicet Petro et Paulo gloriosissimis apostolis, quorum reliquię recondite esse creduntur in locum quorum basilica cernitur esse fundata, quod dicitur Cluniacus et domno Hugoni, abbati et fratribus qui sub ejus regimine constituti sunt, tam etiam his qui hic sunt permansuri, quam etiam aliis qui regulam Sancti Benedicti observaverint, concedo atque offero unum monasterium meum, quod mihi ex parte antedecessorum meorum hereditario jure et juste usque ad me descendit, et vocitatur Sancta Maria in Nazara, subter illum castrum quod est juxta ipsam viam que ducit apud Sanctum Jacobum. Et iterum illi offero ex hoc quod habeo accepi, sicut propheta nos ammonet dicens: «Vovete et reddite Domino Deo vestro»; iccirco {corr: idcirco} offero per hujus testamenti vigorem jam dictum monasterium Sanctę Marię, ut dehinc cum omni quiete possideatis cum omnibus villulis vel villas, tam eremas quam et populatas; sicut sonant vel continentur in susscriptis, ex integro, tamquam Ganabit usque Moeriam, et Ganaberit vobis offero. Ita concedo vobis ipsum monasterium jam dictum Sanctę Marię cum omnibus adjacentiis vel adprestationibus suis, domos videlicet, vineas, terras cultas vel barbaras, montes, aquas cum aqueductibus suis, cum exitibus et regressibus earum rerum, per suis locis, tam antiquioribus terminibus, seu cum omni sua pertinentia, cum hominibus ibi habitantibus vel qui ibi habitaturi sunt et qui ad vestram concurrunt ordinationem, et qui in cunctis vestram adimplent jussionem, et non permitto scurro fisci regali qui ibidem disturbationem faciat, nec modice, nec contaminetur eorum januas, non pro rausso, non pro homicidio, non pro fossadaria, non pro ullo usu vel regali calumpnia aut servitio, sed liberum et intemeratum eum vobis concedo propter remedium animę meę vel parentum meorum, ut Dominus tribuat nobis beatam vitam et requiem sempiternam. Hec omnia quidem offero per hujus testamenti vigorem atque possidendum esse concedo pro victu atque vestitu servorum Dei in ipso monasterio Deo servientium vel in elemosinis pauperum ospitumque et peregrinorum. Et nunquam hoc factum meum a me vel ab aliquo meorum sit violatum, disruptumve aut contaminatum, ita ut ab hoc die et tempore ipsum monasterium cum omnia bona sua, sicut suprascriptum est, de meo jure regali sit deletum, et in vestro dominio redactum et confirmatum, et quicumque post me in hoc regno successerit, et istum testamentum infringere temptaverit, sive rex, sive comes, aut qualibet potestas, quecumque sit, sit ille Deo reus et a communione omnium fidelium extraneus et a corpore Domini nostri privatus per longum tempus, id est per omnia secula et cum Juda Domini proditore, simili dampno et pena multetur, et hoc meum [testamentum] semper maneat firmissimum. Factum seriem testamenti paginolam sub die quod est IIIo nonas septempbris, era T C XVII. Ego Aldefonsus, divina gratia imperator Ispanię, vobis patronibus meis P[etro] necnon et P[aulo] sive domno Hugoni abbati et cuncte Cluniacensi congregationi, in hoc testamento quod fieri jussi et relegente audivi, manu mea signum injeci (Monogramme). Sub Christi nomine, Ielvira, proles magni imperatoris Fredenandi et gloriosi principis et Sanctię regine filia, confirmavi (Monogramme). Ranemirus, Garsie regis filius, confirmavi. Sub Dei timore, Ermensinda, G[arsie] regis filia, confirmavi. Sub ejus auxilio, Scenna, soror ejusdem, confirmavi. Ineffabilis misericordia Christi Pelagius, Legionensis episcopus, confirmavi. Sub Christi timore, Bernardus, Palatine sedis episcopus, confirmavi. Sub Dei nomine, Scenerus, Burgensis episcopus, confirmavi. Comes Moninus Gunsulbiz confirmavi. Comite Gunsalbus Salvatoriz confirmavi. Comes Petrus Asuriz confirmavi. Senior Didacus Albarez confirmavi. Senior Sceneno Furtunionis confirmavi. Didagus Gunsalbiz confirmavi. Rodericus Gunsulbiz confirmavi. Comes Didagus Assuriz confirmavi. Comes Martinus Adfonsa confirmavi. Fredinandus Verenadiz confirmavi. Pelagius Gomiz confirmavi. Item Pelagius Vellidiz, major in domo regis, confirmavi. Petrus Johannes, majorinus hic in Nazara, et Locronius et Calagorra, confirmaverunt.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung