CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3541     View  [Back]
Charta qua Raimundus Fulconis vicecomes [Cardonensis] et frater ejus Fulco archidiaconus, dant monasterio Cluniacensi ecclesiam Castri nomine Serris.
In nomine sanctę et individue Trinitatis. Ego Raimundus Fulconis, fraterque meus Fulco archidiaconus, uxor etiam mea Ermesindis, notum fieri volumus tam presentibus quam futuris omnibus sanctę Dei ęcclesię cultoribus et catholicis viris, quod ea quę in transitoria et seculari vita gesseramus recolentes, et ut quemque fidelem decet christianum ad memoriam reducentes, intelleximus nos in multis graviter deliquisse et eum, cui a nobis de omnibus male gestis districto judicio ratio erat reddenda, modis pluribus offendisse; communi igitur consilio volentes illatas ei offensiones placare, constituimus ei de nostro communi partem aliquam exhibere. Habebamus autem ęcclesiam in loco qui dicitur Castrum Serris, quam ad salutem animarum nostrarum et ad peccatorum nostrorum remedium, in honore a nobis offensi creatoris beatis apostolis Petro et Paulo, domno etiam Hugoni, abbati Cluniacensi, ejusque successoribus, fratribus insuper Cluniaci Deo servientibus, cum omnibus ejus apendiciis, cum eis videlicet quę tunc temporis habebat, quęque in futuro adquisitura erat, concessimus, ut haberent et in perpetuum, absque ullius successoris nostri calumpnia, tenerent, eo videlicet tenore, ut fratres ibi aliquod ponerentur qui monachorum regulam observarent et ordinem Beati Benedicti et Cluniacensis ęcclesię pro fratrum modulo tenerent, pro nobis etiam Deum aliquando, ut nobis misereretur, pro posse interpellarent. Ut ergo ista donatio rata et sine termino inconvulsa habeatur, subscripsimus utrumque et donationis testes et de donatione facti privilegii idoneos corroboratores. Privilegium factum corroboravi in primis manu mea signum meum inscribens, ego Raimundus Fulconis vicecomes; corroboravit et frater meus Fulco archidiaconus; uxor etiam mea Ermessindis, punctum laudationis imprimens corroboravit; apposuit et signum Berengarius, Ausonensis episcopus. Super his aposuerunt corroborationis signa amici et fideles nostri, clerici et laici. Actum est hoc apud Cluniacum, VII kal. decembris, anno incarnationis Dominicę, MLXXVIIII, indictione II, epacta XXVI, regnante rege Philippo anno XX. Fulco archidiaconus †. Raimundus vicecomes †. Ermessindis vicecomitissa †. Ego Wilelmus diaconus precepto Fulconis archidiaconi scripsi et subscripsi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung