CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3546     View  [Back]
Charta qua Hugo, Trecassinensis episcopus, notum facit se, precante Frederico milite, ecclesiam de Waia monasterio Cluniacensi dedisse.
Ego, in Dei nomine, Hugo, Trecassinę ęcclesię nominatus episcopus, atque universus clerus ejusdem ęcclesię, sub nostro ducatu cęlesti regi militans, omnibus ubique fidelibus, tam presentibus quam futuris, notum fieri volumus, quia Fredericus miles presentiam nostram adiit, postulans quatinus ęcclesiam Waię, quę nostrę dioceseos erat atque altare Cesannę, quantum ipse in dominio habebat, seculari conditione liberaremus, et ad serviendum inibi Deo monachis ęcclesię Cluniacensis tranquilla et quieta redderemus. Nos vero communi utilitati consulendo et in posterum previdentes, adquievimus saluberrimę peticioni ejus, cupientes beneficiorum Sancti Petri atque elemosinarum justorum fieri participes, redditis prius nobis quęcumque supradicti militis juris fuerant, salvis quoque omnibus quę sunt pontificalis dictionis, synodis dico et paratis, cęterisque nihilominus quę antecessores nostri ęcclesiastico jure tenuisse noscuntur; et ut monachi inibi servientes aut servituri subjectionem katholicę debitam episcopis reddere procurarent. Igitur concessimus eis totam supradictam ęcclesiam, excepta sexta parte corporis ęcclesię, annuentibus dominis Ansoaldo scilicet atque Galgero, quorum beneficium erat; reliquam vero partem itidem donare molimur, si prius pacifice adquirere poterimus. Altaris vero supradicti illud totum quod in Domino presentialiter habemus perpetua largitione tradimus, annuentibus dominis Warnerio et Gotifrido, de quibus tenere videmur; cęterum quod restat, si possibilitas adquirendi fuerit, similiter donamus. Istis denique ego Fredericus addo etiam totam medietatem prediorum meorum. Denique pro talibus donis ego Hugo episcopus, consentiente toto clero nostro, ęcclesiam supradictam et monachos in ea habitantes ab omni laica inquietudine inmunes fore sancimus, atque anathemate prohibemus, ita ut nulli mortalium obnoxii maneant, nullumque carnale servicium exhibeant, preter orationes et elemosinas et ea quę ad salutem animarum pertineant. Actum Trecis publice, in capitulo Sancti Petri, ab incarnatione Domini nostri Jesu Christi M et LXX nono anno, regnante in cęlis Domino nostro Jesu Christo, sedente Gregorio papa in Romana cathedra, incubante Phylippo rege in Gallia, tenente Tetbaldo comite Trecas, Hugone secundo ejusdem urbis episcopo. Sunt autem testes hujus cautionis, Gosbertus archidiaconus, Nocherus archidiaconus, Stephanus prepositus, Arnulfus cantor, Winencus prepositus, Hugo et Petrus servientes, Hildebertus decanus, idem Fredericus, cujus fuit donum. Ego Giraldus propria manu scripsi. S. Hugonis episcopi. S. Odonis decani.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung