CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3548     View  [Back]
Charta qua Albertus, filius quondam Ariprandi, dat monasterio Cluniacensi peciam de terra in qua ædificium est inceptum ad monasterium faciendum, in villa Fontanella.
Anno ab incarnacione Domini nostri Jesu Christi millesimo octuagesimo, terciodecim[o] die mensis januarii, indictione tercia, monesterio Sancti Petri qui dicitur de Cluniaco. Ego Albertus, filius quondam Ariprandi, qui fuit de loco Presiate, qui professus sum ex nacione mea lege vivere Longobardorum, offertor et donator ipsius monasterii. Apostolus dixit: «Quisquis in sanctis ac venerabilibus locis ex suis aliquit contulerit rebus, justa Octoris vocem, in hoc seculo centuplum accipiet, insuper, quod melius est, vitam possidebit eternam.» Ideo ego qui sum Albertus, dono et offero pro anime mee et Teiperge et Isengarde seu Johanni mercedem: hoc est pecia una de terra in qua edificium est inceptum ad monasterium faciendum, in honore sancti Egidii, et omnia que ad ipso monasteri pertinent juris mei, quam habere visus sum in loco Monte qui dicitur Vergese; et jacet allocus qui dicitur Fontanella. Simulque per hanc cartam offersionis dono ego qui sum Albertus, in eodem monasterio Sancti Egidii sive cum omnibus rebus ad se pertinentibus, una cum finibus, terminibus, accessionibus et usibus aquarum aquarumque deductibus, cum omni jure, acjacensiis et pertinenciis earum, districtis et condiciis, omnia in omnibus. Que autem istis rebus omnibus juris mei supradictis, una cum accessionibus et ingressibus earum, qualiter superius decernitur in omnibus, ab hac die in eodem monasterio Sancti Petri dono et offero et per presentem cartam offersionis ibidem abendum confirmo, faciendum exinde a presenti die a parte ipsius monasterio, aut cui pars monasterio dederit jure proprietario nomine quicquit volueritis, sine omni mea et heredum meorum contradictione. Quidem et spondeo atque promitto me ego, qui sum Albertus, una cum meis heredibus, a parte ipsius monasterio Sancti Petri, aut cui pars ipsius monasterio dederit istis rebus omnibus qualiter supra legitur in omnibus, ab omni homine defensare; quit si defendere non potuerimus, aut si a parte ipsius monasterio exinde aliquit, per quodvix ingenium, subtraere quesierimus, tunc in duplum eadem offersio, ut supradictis rebus omnibus a parte ipsius monasterio restituamus, sicut pro tempore fuerint melioratis aut valuerint sub estimacione in consimilibus locis. Hanc enim cartam offersionis pagine Einrici, notarii sacri palacii, tradidit et scribere rogavi, in qua subter confirmans, testibusque obtoli roborandam. Actum foris civitate Laude, infra monesterio Sancti Marci, feliciter. Signum manu istius Alberti, qui ac carta offersionis fieri rogavit, ut supra. Signum manuum Anselmi et Enrici, seu Johanni testium. Ego Erlembaldus, notarius sacri palacii, rogatus subscripsi. Ego Enricus, notarius sacri palacii, scriptor ujus carte offersionis post traditam complevi et dedi.
(Au dos:) Iste debent ire Cluniaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung