CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3550     View  [Back]
Charta qua Giraldus de Vilar et frater ejus Rodulfus dant monasterio Cluniacensi omne alodium de Vilar, id est æcclesiam Sanctæ Trinitatis, etc.
Notum sit omnibus hominibus, tam presentibus quam futuris, quod ego Giraldus de Vilar et frater meus Rodulfus clericus, recognoscentes enormitatem peccatorum nostrorum, patris et matris, parentum nostrorum, et pompam hujus seculi pro nihilo habentes, donamus Domino Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, et loco Cluniaco, ubi domnus Hugo abbas magis videtur prodesse quam preesse, et fratribus in superdicto cenobio Deo servientibus; ego G. suprascriptus et frater meus R. donamus omnem alodium quem habemus in villa Vilar, vel in episcopatu de Lausana: id est æcclesiam in honore Sancte Trinitatis constructam et omnia que habemus in eadem villa sive in aliis locis, hoc est in servis, ancillis, in pratis, in vineis, in campis, in silvis, in molendinis, in piscariis, in arboribus, sive cultis, sive incultis, totum ab integro donamus supradicto loco, extra novem diurnales boum, et unum casalem. Facimus autem istud donum tali tenore, ut si voluntas nobis venerit derelinquindi seculum, recipiant nos ad habitum Sancti Benedicti; tamen si non venerimus, donum nostrum firmum sit et stabile in perpetuum. Mittimus autem duodecim denariorum censum solventes. Si quis autem hanc nostram donationem infringere voluerit, nisi ad satisfactionem venerit, sit anathema maranata. Facta sunt autem hec apud Cluniacum, XII kalendas marcii, gubernante romanam ecclesiam domno Gregorio septimo, regnante rege Philippo in Francia anno XXIIo. Testibus his Rodulfo de Curgivuol, Burcardo de Crissei, Turumberto et Anselmo fratre eorum. Anno Verbi incarnati millesimo LXXXmo, indiccione IIIa.
(Au dos:) Charta Giraldi et Radulfi fratris sui, de ecclesia Sancte Trinitatis, que est in villa que vocitatur Vilar, in episcopatu Lausonense.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung