CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3552     View  [Back]
Præceptum Philippi, regis Francorum, quo donationem ecclesiæ Sanctæ Mariæ de Pitueris a Widone Largo et ceteris monasterio Cluniacensi factam, confirmat.
Dominus Deus cęli et terrę, maris et omnium quę in eis sunt creator et rector, sub cujus potestate universa consistunt, super homines quos ad imaginem suam formavit, reges et duces ceterasque potestates constituit, ut ipsi factorem suum super se recognoscant, et prout possunt specialiter ei deserviant, ab ipso quoque pro perituris ęterna recipiant. Quapropter ego Philippus, gratia Dei Francorum rex, cum ex nostra regali liberalitate omnibus rationabiliter petentibus inpertiri debeam, illis tamen vehementius concedere debeo, quos constat religiose petere et divinis cultibus devotius inservire. Si enim pie voluntati hominum prebuerimus assensum, nos cum eis remunerandos in superna retributione procul dubio credimus. Idcirco noverit universitas sanctę matris ęcclesię, tam presentis quam futurę ętatis fidelium, quod quidam nobiles viri, videlicet Hadericus clericus, sanctę Aurelianensis ęcclesię filius, et frater ejus Isembardus miles, et nepotes eorum quidam, videlicet Cluniacensis monachus nomine Wido, abbas Sancti Benedicti super Padum, et fratres ejus Gaufridus et Gibaldulus, et Oudalricus miles, cum fratre suo Walterio, et Wido Largus, atque filius ejus Tetbaldus, necnon etiam Albertus, filius Tescelini Felicis, cum uxore sua Belina et filiis suis, nostre serenitatis adierunt presentiam, rogantes et obnixe postulantes, ut de quibusdam suis terris Domino Deo et beatis apostolis ejus Petro et Paulo, loco Cluniaco religioso monasterio, cui donnus Hugo venerandus abba preest, aliquid darent, et in ipsa possessione super Wadum Pitueris ęcclesiam ad predictum monasterium pertinentem, in honore Dei omnipotentis ac beatę Marię semper virginis, ac beatorum apostolorum Petri et Pauli constructam, per nostrum regale preceptum firmaremus, ut diutius atque constantius suę voluntatis persisteret effectus. Quorum petitioni libenter annuimus. Obtinuerunt etiam idem ipsi nobiles viri, quos supra memoravimus, apud Raynerium Flandrensem, qui tunc temporis Aurelianensis ęcclesię episcopus habebatur, ut eis liceret eandem ęcclesiam suo consensu fundatam de alodis suis et beneficiis quę in predicto episcopatu sunt dotare. Que autem sunt illa quę huic devotioni annuerint, ita distincte et quasi propriis nominibus annotari placuit: alodum videlicet de Sinaquis, cum vineis et virecto, terris cultis et incultis, alodum de Gannonis Villa cum culturis et quicquid ibi adquisivit Wido Largus servitio vel peccunia sua, et grangiam unam Pitueris. Cum his etiam dedit ibi Hadericus domum suam quę est Aurelianis in alodo suo, cum alodo et cum vasis omnibusque rebus suis quę ibi erant, necnon etiam partem sui alodi de Monte Barresio; insuper etiam omnia sua aloda ubicumque sunt, cum consensu parentum suorum supradictorum. Concedo etiam predictę ęcclesię ospites omnes quicumque inibi hospitari voluerint, necnon omnia quecumque nunc habet et adquirere poterit juste. Et ut hęc carta stabilis et firma permaneat, eam caractere nostri nominis et sigillo nostro firmari et corroborari precipio. Quod a nobis sanccitum, si quis in posterum violare vel permutare presumpserit, centum libras auri persolvat. Signum Ade dapiferi. S. Simonis. S. Waleranni camerarii. S. Alberti, filii Tescelini. S. Walterii de Sancto Salomone. S. Maynardi, nepotis Walterii. S. Beline, uxoris Valterii. S. Hugonis de Stulviaco. S. Johannis militis. S. Widonis Largi. S. Letaldi. S. Herberti de Gironis Villa. S. Aderici. S. Fulconis, filii Letaldi. (Monogramme du roi et sceau plaqué) Data per manus Rotgerii cancellarii, VII idus aprilis, anno incarnati Verbi M. octogesimo, indictione III, epacta XXa VIa, regnante Philippo rege anno Xo VIIIIo. Signum † Phillippi regis.
(Au dos:) Carta de Pitueriis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung