CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3554     View  [Back]
Charta qua Adalet Guadaldis dat monasterio Cluniacensi ecclesiam Sancti Petri de Clerano, in comitatu Barcinonensi.
Si famulorum meritis juste compellimur debite compensare lucra mercedis, quanto jam pro remediis copiosius animarum divinis cultibus æterna debemus impendere et impensa legum soliditate servare. Quapropter quęcumque res sanctis Dei basilicis aud per principum aud per corumlibet fidelium donationes collatę reperiuntur, [bene et utileter ad posteritatis memoriam litteris transmittitur]. Igitur, in Dei æterni nomine, ego Adalet Guadaldis, filia Arsindis, donatrix sum Domino Deo et Sancti Petri Cluniegi æcclesiam meam, que dicunt Sancti Petri de Clarano, et dono jam dicta ecclesia ad jam dictum cenobium, cum omnia que habet, [et] habere debet, et quod Deus daturus est ad jam dictam æcclesiam, et in nostro honore et in alia. Est autem predicta æcclesia in comitatu Barchinonense, in terminio de castrum Sancti Vincenti de maritima, circa castrum Duriciorum. Susprescripta quoque æcclesia, cum omni que habet et habere debet, sic dono Domino Deo et ad jam dictum cœnobium Sancti Petri Cluniacensi potentialiter et votive ad suum plenissimum proprium, propter Deum et remedium anime mee et parentorum meorum, et de meo jure in suo trado dominio et potestate, sine ullo ingan. Et precipio ad filiis meis et filie et ad omni genere meo, ut hoc donum confirment et observent. Quod si ego donatrix, aud ullus homo, haud femina, hanc donationem disrumpere voluerit, nil valeamus, sed in duplo componamus et inantea ista donacio firma permaneat omni tempore. Actum est III idus decembris, anno XXo Io regni Philippi [Franchorum] regis, [et tempore domni Hugonis Cluniacensis abbatis.] Signum † Adalet Guadaldis, qui ista donacione feci et firmavi et testes firmare rogavi. Petrus levita, qui hoc rogatus scripsi, in die et anno quo supra (Monogramme).
(Au dos:) Carta Adalet Guadaldis, de ecclesia Sancti Petri de Clarano, que est in comitatu Barchinonensi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung