CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3555     View  [Back]
Charta qua Bernardus de Glana, annuentibus filiis suis, dat monasterio Cluniacensi res suas in villis Histriniaco et Chamloco.
In Christi nomine. Ego Bernardus miles, cognomento de Glana, dum infirmitate gravi laborarem, venire feci ad me monachos de Cluniaco, et petii ab eis misericordiam, ut me reciperent in suam societatem; quod et ipsi gratanter et honorifice fecerunt. Ego quoque donavi eis aliquid de hereditate mea, annuentibus filiis meis Berengario, Humberto et Bernardo. Est autem hoc quedam vinea que est sita in parrochia Sancti Johannis, in villa que dicitur Hestriniacus, in pago et in diocesi Cabilonense. Jacet autem ipsa vinea in colle montis predicte parrochiæ, in superiori parte predicte æcclesie; et terminat a mane terra Sancti Petri, a duobus autem partibus, sicut jacet in longum, terminatur duabus viis publicis, superiori et inferiori; nam a quarta parte terminatur terra francorum. Continet autem ipsa vinea duas raissias. In alio quoque loco, in parrochia scilicet de Chamloco, donavi eis illam partem quam habebam in prato qui est juxta pontem posito super rivum Grisonem, quod erat in medio prati eorum, scilicet octavam partem et novenam, quam ego habebam; juxta eundem quoque pratum unum campum donavi illis, qui terminatur ab una parte via publica, ab alia terra francorum, a tercia terra Sancti Petri. S. Bernardi, qui hoc donum fecit, hanc cartam fieri rogavit. S. Berengarii, filii ejus. S. Humberti, filii ejus. S. Bernardi, item filii ejus.
(Au dos:) Carta Bernardi de Glana et Carta Bernardi presbiteri dEstriniaco in Chamloco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung