CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3556     View  [Back]
Charta qua Bernardus, presbyter, de Estriniaco, dat monasterio Cluniacensi quasdam res in villis Estriniaco et Chamloco.
Notum sit cunctis fidelibus christianis, tam presentibus quam futuris, quod ego Bernardus presbiter de Estriniaco donavi aliquid de hereditate mea Domino Deo et sancto Petro, et ad locum Cluniacum, et monachis ibi habitantibus, scilicet unum campum in quo oritur fons quæ dicitur ad Naves. Villa dicitur Chastanedus; terminatur ab uno fronte via publica, ab aliis partibus terra francorum. In alio quoque loco aliud campum, quod dicitur ad Pomeria, et salzedum, quod ipsi campo adheret, et est vicinum jam dicto alio campo; terminatur a duobus frontibus via publica, ab aliis duabus partibus terra francorum de ipsa hereditate. Isti duo campi sunt in parrochia Sancti Johannis dEstriniaco. {corr: de Estriniaco} In parrochia de Chamloco donavi aliud campum, qui vocatur antiquitus ad Chasnum; terminatur ab una parte rivo currente, et ab uno latere via publica, et a tercia parte terra francorum. In Varennas de Chamloco habentur tres campi, de ipsis campis dono similiter Sancto Petro et monachis illam partem quæ michi jure hereditario advenit; aliud quoque campum ipsi loco Cluniaco dono, quod vocatur Mereleda; in alio loco qui est predicto campo vicinus, aliud campum quod terminatur ab una parte terra Sancti Petri et ab alia terra francorum. Forestem quoque, que vocatur Bruiroles, simili modo dono Deo et sancto Petro et loco Cluniaco. Cuidam autem cleri[co], cognomine Dodoni, qui et nepos meus esse videtur, donavi sive reliqui aliquam partem hereditatis mee, ea convenientia ut quamdiu vixerit teneat de Sancto Petro et de monachis, et nulli homini vendat aut donat vel quocumque modo impactet, sed in vita sua teneat et serviat; post decessum vero suum quieta et solida ad jam dictum locum Cluniacum et monachos ibi habitantes ex integro et absque ulla calumpnia revertatur. Donavi quoque eis aliud donum quod non est pretermittendum, scilicet pratum de Ponte, sicut ego habui, tenui et possedi in vita mea.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung