CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3557     View  [Back]
Charta qua Tetbaldus, Francorum comes, et uxor ejus Adelaidis dant monasterio Cluniacensi villam Cossiacum.
In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis et sanctorum apostolorum Petri et Pauli, Hugoni venerabili abbati et Cluniaco monasterio, atque Cosseiensi, domnoque Gozechino, reverentissimo ejus loci preposito, eorumque successoribus, Tetbaldus, Dei gratia Francorum comes, et uxor ejus Adelaidis, cum filiis suis in perpetuum. Quotiens omnipotenti Deo bonorum omnium largitori quædam, licet pauca, laudis sue usibus profutura conferimus, sua sibi reddimus, non nostra largimur, quatinus hæc agentes simus non de nostris muneribus elati, sed acceptis ab eo muneribus non ingrati. Nichil quidem magis ingratum, et a christiana pietate constat penitus alienum, quam ei non saltem in minimis pro parte aliqua ministrare, a quo non solum presentibus temporalium rerum copiis sumus effecti sublimes, verum futurorum bonorum per ipsius largissimam misericordiam in æternum fieri optamus heredes. Scientes ergo, quia fidutia magna est apud Deum elemosina omnibus facientibus eam, eo inspirante et donante, amicos nobis in presenti facere cogitamus, a quibus post hanc vitam in æterna tabernacula recipi mereamur. Quapropter ego T. et A., uxor mea, sanctitatis et religionis quæ penes sanctum collegium vestrum nostris temporibus divina gratia largiente potior celebriorque habetur, fide et devotione permoti, immo Dei inspiratione commoniti, Oddonem filium nostrum sacrę regenerationis misteriis innovandum a vestra paternitate destinavimus, rati superna dispensante clementia sibi non inane futurum religiosores quam ditiores in Christo habuisse parentes. Ad cujus gratiæ et devotionis nostræ propensiorem effectum efficatioremque profectum, nostrorum etiam redemptionem peccatorum, in servitium et gloriam Domini nostri Jesu Christi sanctorumque apostolorum Petri et Pauli, sanctæ paternitati vestrę et monasterio Cluniaco, voto ac tradictione solempni, perpetualiter concedimus et donamus quandam in nostro allodio villam, quæ Cossiacus dicitur, cum ipso allodio, eo per omnia quo nos eam actenus jure et potestate tenuimus, ab omni scilicet aliquorum hominum servitute et ditione immunem, cum omnibus omnino ad eam juste pertinentibus, id est, terris cultis et incultis, pratis, silvis, aquis aquarumque excursibus, circumquaque de jure ipsius potestatis existentibus, servis quoque et ancillis capite censis vel aliter se habentibus, ceterisque redditibus cunctis atque consuetudinibus justis et actionibus; nullo prorsus ad nos respectu consuetudineve retenta, aut debitę servitutis aliqua pensione sive exactione modo quolibet exhibenda: quatinus universa tam a nobis quam a ministerialibus et servientibus nostris, in tota illa possessione, cujuslibet et oppressionis aut inquietudinis occasio modis omnibus amputetur; Deo autem inibi militantes cum omni pace et tranquillitate libera Domini servitute fruantur. Quibus insuper auxiliarem manum nostram ubicumque, et adversus quoscumque indiguerint, vel ratio postulaverit, tam presentissime quam humanissime semper promittimus affuturam.
(Au dos:) Tetbaldus comes, in Cossiaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung