CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3560     View  [Back]
Litteræ Willelmi, regis Anglorum, Lanfranco archiepiscopo, et Ottoni, Bajocensi episcopo, quibus nunciat eis se donationem terræ Falemelæ monachis Cluniacensibus a Willelmo de Varenna factam confirmavisse.
Wuillelmus, rex Anglorum, Lanfranco archiepiscopo et Ottoni Bajocensi, salutem. Sciatis quia concedo ut Sanctus Petrus de Cluniaco habeat illam terram quam Willelmus de Warenna suaque femina ei tribuunt, scilicet Falemelam, et super hoc tantum unde habeant VI carrucas in dominium cum hominibus qui ad VI carrucatas terrę pertinent, tali pacto ut abbas predicti loci Willelmo suęque feminę faciat hoc quod eis propter hoc pepigit, et ego inde habeam quod ad me pertinet, scilicet meum wergeldum, nisi indulsero.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung