CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3565     View  [Back]
Charta qua notum est Lambertum de Buxeria commutationem servorum cum monasterio Cluniacensi fecisse.
Ego Lambertus miles, de Buxeria, commutationem et concambium facio de infantibus Lidierde pro infantibus Guibergiæ, invitatione et admonitione domni Stephani de Caviniis decani, in presentia domni Ivonis, Cluniacensis prioris, laudante etiam domno Landrico, Matisconense episcopo. Cujus commutationis testes existunt: domnus Ugo de Berziaco, domnus Poncius miles, de Solempniaco, Arlebaldus, prepositus de Verjassone. Si quis autem heredum meorum vel persona aliquis hanc donationis cartam infringere temptaverit, sciat se omnipotentis Dei iram et beati Petri offensam incurrere. Postea vero lecta est hec carta apud Cavinias, ante æcclesiam Sancti Taurini, in presentia dompni Ugonis abbatis. Ego quoque Durannus, ad vicem cancellarii, hanc cartam firmare curavi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung