CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3573     View  [Back]
Charta qua Gauscerannus Taunel dat monasterio Cluniacensi terram in Berziaco villa.
Scire debet fraternitas unanimitatis ęcclesię, quoniam unicuique fidelium est valde necessarium ut dona per divinam largitatem sibi concessa sollerter excolat, sapienter ordinet, recte etiam dividat, ut cum evangelicus ille Paterfamilias rationem positurus advenerit, non solum ea quę largitus est auferat, set etiam pro terrenis bene ministratis duplicata talenta simul et celestia bona restituat. Tali vero ac tanta auctoritate premonitus, ego, in Dei nomine, Gauscerannus, cognomento Taunel, dono Domino Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, cui magis prodesse quam preesse videtur dunnus Hugo abba, aliquid de hereditate mea quę mihi jure successionis advenit, videlicet quandam terram quam habebam in Berziaco villa, juxta terram Sancti Petri, quam emerant ab Rotberto et Wigone fratribus. Est autem terra supra nominata supra viam quę venit de ęcclesia. Itaque dono eis nominatam terram, sicut venit via quę descendit ab ęcclesia nominata, ad sinistram partem, hoc quod videor habere vel possidere, pro remedio animę meę et parentum meorum, ut Deus eas eripiat a penis inferni. Hoc autem donum feci per laudamentum dunni Sigaldi prioris, a quo accepi nonaginta solidos pro ipsa terra quam dedi. S. Gausceranni, qui hanc cartam fecit et firmare rogavit. S. Widonis, nepotis sui. S. Ottonis, sui senioris. S. Duranni. S. Nicetii.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung