CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3574     View  [Back]
Charta qua Amelia dat monasterio Cluniacensi ecclesiam villamque de Casellis.
Sciant qui sunt et qui futuri sunt, quoniam Amelia, mater Gaufredi Berardi et Richardi Beraldi, et Hugonis clerici, dedit Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, monachisque Cluniacensibus, pro remedio animę suę, antecessorum suorum, in manu domni Hyvonis, tunc prioris claustralis, postea vero majoris Cluniacensis, et in presentia Hugonis cellerarii et Arnulfi carpentarii, et Alaardi de Castaneto, æcclesiam de Casellis, et cimiterium, servos et ancillas, prata et silvas, aquas aquarumque decursus, et omnem omnino terram cultam et incultam, set et omne quicquid in eadem villa proprii juris possidebat, quam videlicet villam a viro suo et filiis suis sibi in elemosinam supradicta Amelia retinuit, quando vir suus honorem suum filiis suis divisit. Quod sicut hoc donum Cluniaco coram domno Ivone fecit, sic et postea Cabilonis apud Sanctum Chosmam idem firmavit coram Rainardo, abbate Sancti Petri Cabilonensis, qui eandem villam sibi querebat, et monachis Cluniensibus auferre volebat, et coram Duranno decano, ejusdem abbatis (sic) monacho. Hoc etiam donum sicut eadem Amelia fecit et confirmavit, sic et filio suo Ricardo Beraldi auctorizare fecit coram Vuidone, Sancti Chosmę priore, et coram Joceranno Sancti Petri; similiter et alteri filio suo Gaufredo Beraldi laudare et concedere fecit, teste Bernardo Ungro monacho; set et tercium filium suum minorem Hugonem clericum supradicto Hugoni tradidit ad nutriendum, ut quando excrevisset, si fieri monachus vellet, fieret. Qui etiam Hugo juvenis quiquid mater sua dederat et laudaverat, dedit et laudavit, teste me qui hoc scripsi Leodegario. Sciendum preterea de quodam servo, nomine Humberto, quem in eadem villa de Casellis superius memorata Amelia dederat, et quem Landricus Grossus, causa uxoris servi et filiorum ejus calumpniabat, quod postea Landricus ipse, Casellis veniens, uxorem et servum maritum uxoris et filios Deo et Sancto Petro monachisque Cluniacensibus coram Hugone cellerario dedit et jornale quod est secus condaminam de Confrazo, quodque Durannus Bastardus, laudante Humberto de Curtevas, monachis eisdem dederat, supradictus Landricus laudavit et concessit, testibus Humberto de Curtevas et Uberto Ungro et Ilio de Crai.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung