CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3576     View  [Back]
Charta qua Isnardus, filius Girini Regensis, werpivit querelas quas habebat contra monachos Cluniacenses in potestate Sadriana.
Priscorum virorum usu informamur ut ex his de quibus in futurum nobis succedentes certos reddere volumus, litteris mandare debemus, ne oblivione deleantur. Quapropter notum sit omnibus fidelibus, quod ego Isnardus, filius Girini Regensis, actenus querelam habens contra monachos Sancti Petri Cluniensis de potestate quę vulgo dicitur Sadriana, de illa videlicet parte quam mihi debitam jure beneficii proclamabam, ductus amore sancti Petri, pro redemptione animę meę facio vuerpitionem Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo et monachis predicti loci, de illa querela quam ibi juste sive injuste conquerebam, videlicet infra has terminationes: a ponte Garifredi et sicut tangit podium vel montem, qui vulgato nomine dicitur Bocchet, et sicut dividitur cum terra quę dicitur de Vuacheraz. Infra has terminationes vuerpitionem ea ratione facio, ut neque ego neque aliquis ex heredibus meis ab hodierna die et deinceps aliquam calumpniam inde inferre presumat monachis Sancti Petri. Quod si presumpserit, perpetuę maledictioni succumbat et hæc notitia firma permaneat in perpetuum.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung