CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3577     View  [Back]
Charta qua notum est Robertum incathenatum tres condaminas in parrochia de Ronnens a Wigone Capels monasterio Cluniacensi olim datas, laudante Humberto de Bellojoco, werpivisse.
Omnipotentis Dei ineffabilis misericordia presciens humanum genus pronum et labile ad peccandum, quędam purificationum genera, gratifica benignitate instituit, in quibus sordidata post baptismum conditio humana denuo restauraretur. Ex quibus permaxima esse credimus misericordiæ opera et helemosinarum diversarum multiplicem profusionem. Inde enim Salomon ait: «Redemptio animæ viri propriæ divitiæ»; et Dominus: «Date elemosinam et ecce omnia munda sunt vobis»; itemque: «Sicut aqua extinguit ignem, ita elemosina extinguit peccatum». Hæc omnia revolvens animo quidam nobilis juvenis, nomine Wigo, a patris cognomine trahens agnomen Capels, dum revertitur a Roma, gravi detentus infirmitate, tandem cum difficultate devenit Lugduno, ibi denique ingravescente infirmitate deliberavit de rebus sui juris dare aliquid Domino Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, Cluniaco monasterio suisque habitatoribus; consilio itaque habito cum suis fidelibus, donavit jam ad predictum monasterium quasdam condaminas quas jure paterno tenebat et possidebat, positas in parrochia æcclesiæ quę vocatur Ronnens, ubicumque æedem condamine divisę separatim jacent, cum omnibus appenditiis suis, cultis et incultis, arentibus et humidis, cum exitibus et regressibus, quemadmodum eas retinet et ambit circa se fluviolus Vosana dictus, qui decurrens secus easdem, inmergit se non longe amni Araris. Hoc itaque facto sollempniter dono, coastantibus multis, et maxime Pontio de Vicorzono, qui hujus doni testis fidelis et idoneus extitit quandiu vixit, quique moriens hujusmodi testimonium filio suo Beraldo sepius inculcavit, precipiens ei adtencius ut si ita res poposcisset, etiam jurejurando hoc affirmaret. His ita dispositis, jam dictus Vuigo diem clausit ultimum, et quia lati honoris dominus habebatur, lis non modica inter heredes de ejus honore orta est. Comes namque Matiscensis apprehensa sorore ejus, quę sola superstes erat, in conjugium, vendicavit sibi omnem honorem, et ut sibi ad hunc optinendum fortes adquireret adjutores, jam predictas donavit condaminas Rotberto Incathenato, qui tunc temporis potens videbatur illis in partibus. Quas ille aliquandiu injuste detinens, tandem a testibus veridicis convictus et maxime a Beraldo jam dicto milite, donavit pro hac re certum placitum domno Oddoni, qui tunc erat prior de Cluniaco. Venientes itaque condicto tempore ad quoddam portum qui dicitur Arciacus, post multas et diversas conlocutiones, ut in talibus moris est, acceptis a priore et ceteris senioribus quadringentis solidis monetę publice Lugdunensis, saciata cupiditate, finem fecit jam dictus Rotbertus initę diu contentionis, reddens predictas condaminas Deo et Sancto Petro. Sane unam ex his ex qua beneficiaverat suum quendam militem, filium Vigonis de Chaliouros, reddito congruo excambio, redemit ab ipso. Illud non est pretereundum, quod predicta comitissa, quam jam comes reliquerat ob certas causas, et eam sortitus fuerat miles quidam in conjugium, nomine Witfredus, hi namque venientes Cluniacum ad quandam solempnitatem, conventi super hoc a senioribus, laudaverunt hoc donum Deo et sancto Petro et habitatoribus Cluniaci deinceps habendum et possidendum omne per ęvum. Sunt autem positę sepedictæ condaminę in pago Lugdunense, adjacentes æcclesiæ et parrochiæ quę dicitur Ronnens, non longe a flumine Araris, quę et Sagunna vocatur. Una ex istis condaminis vocatur de Malo Pomerio, habens sibi adjunctas duas particulas alteterius terræ quę jornales bovariorum erant. Alia dicitur ad Campanias, quę similiter habet aliam particulam terræ seorsum pertinentem ad se. Tercia condamina est ante portum castri quod Mons Merlus vocatur. Opere precium est adnectere huic carte, quod antequam colloquium sereretur cum jam dicto Rotberto de recuperatione seu redditione sepedictarum condaminarum, interpellatus est pro hoc a domno Oddone priore domnus Humbertus de Bellojoco, eo quod ipse capud et dominus omnis istius honoris habebatur, qui diu dissimulando, noluit jam dicto seniori certi aliquid respondere. Tamen sepe correctus, sepissime stimulatus, tandem ad hoc ventum est, quo sub specie hujus laudationis aliquod xenium illi deberetur offerri. Acceptis itaque Lta solidis, laudavit jam supradictam terram Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, Cluniensi loco et habitatoribus ejus, deinceps perpetuo habendam et possidendam, tam ipse quam uxor ejus et plurimi magnates ejus. S. Rotberti, qui hoc quod inique detinebat reddidit et vuerpivit. S. Umberti de Bellojoco, qui laudavit. S. uxoris ejus. S. domni Dalmatii fratris Hu[m]berti. S. Petri de Varennas. S. Umfredi de Marcham. S. Bernardi de Marciaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung