CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3581     View  [Back]
Charta qua Giselbertus, comes Bergamensis, dat monasterio Cluniacensi partem quam obtinebat in capella Sanctæ Mariæ de Sarno.
Anno ab incarnatione Domini nostri Jesu Christi millesimo octuagesimo primo, quarto kalendas aprelis, indictione quarta. Monasterio Sancti Petri qui nuncupatur Cluniago, ego Giselbertus, comes comitatus Pergamensis, et filius quondam Maginfredi, qui fuit comes, qui professus sum ex natione mea legem vivere Longobardorum, offertor et donator ipsius monasterii, presens presentibus dixi: quisquis in sanctis ac venerabilibus locis et suis aliquid contullerit rebus, justa Auctoris vocem, in hoc seculo centumplum (sic) accipiet, [et] insuper, quod melius est, vitam possidebit ęternam. Ideoque ego qui supra Giselbertus, comes, dono et offero a presenti die in eod[em] monasterio Sancti Petri, pro annime {corr: anime} mee, conjugisque mee Mattildis ac meorum parentum mercedem, mea portione de capella una cum area et cimeterio, et est consecrata in honore sancte Marie, et omnia que ad ipsa capella Sancte Marie pertinet, juris mei, quas abere visus sum in loco et fundo Sarno, et jacet a locum ubi dicitur, ubi est fondata ipsa capella, in Negreniano dicitur, omnia quicquid ad ipsa capella pertinere videtur in integrum; atque etiam dono ego qui supra Giselbertus, comes, a parte ipsius monasterii, munte uno in qua est silva et rocca qui est irrita, cum incisas suas juris mei, quam abere viso sum in loco et fundo Munticelli, jacet a locus ubi dicitur Munte de Argon, et est ipso munte et colle per mensura justa juge[s] legiptimas viginti: coeret ei ab una parte mihi reservo, ab alia parte que est meridie ipsius Sancti Petri; atque etiam dono et offero a parte ipsius monasterii casas et sedimen, et vineis, pratis, cum areis suarum seu terris arabelis, item juris mei quas abere viso sum in loco et fundo Munticello, jacet in villa, et sunt ipsæ casæ et rebus inter sedimen et vineis seu terris arabelis juges legiptimas jugeliis decem; atque dono et offero a parte ipsius monasterio pecia una de ter[ra] qui fuit castro, cum fosatum circumdatum, cum puteum infra se abente, cum incisa inibi abente, et pecia una de terra aratoria, cum incisa sua, item juris mei, quas abere viso sum infra castro qui fuit de Umbriano, et foris prope ipso castro Umbriano predicta pecia de terra, qui fuit castro, cum incisa sua et puteum infra se abente: coeret ei a mane mihi reservo, a meridie via et ipsius Sancti Petri monasterio; [habet] tabulas octo, in qua est cella Sancti Pauli de Vooplani, predicta pecia de terra, cum prefacta incisa sua, est per mensura justa perticas jugealiis sedicim; coeret ei a sero via, a mane et meridie mihi reservo, a muntibus via que curit justo ipsum castrum, subtusque alii sunt in ihis omnibus coerentes, ut dictum est; [et] ipsa capella que est consecrata in onore sancti Marie, castro qui fuerit, tam sedimen et vineis cum areis sua seu terris arabelis, gerbis, pratis, pascuis, silvis majoribus et minoribus, muntibus, alpis, planiciis, rivis, rumpinis ac paludibus, coltis et incoltis, divisis et indivisis, una cum fini, terminibus, accessionibus et usibus aquarum, aquarumque deductibus, cum omni jure et cumdiciis vel tolleneis, acjacentiis et pertinentiis earum rerum, per locas et vocabolas, ab ipsa casa, castris que fuerunt seu capella seu rebus omnibus in integrum. Que autem istis rebus illis omnibus juris mei in easdem locas Sarno, Argon villa seu Umbriano supradictis, una cum accessionibus et ingresibus earum rerum, qualis supra legitur, in integrum ab ac die in eodem monesterio Sancti Petri dono et offero, et per presentem cartam offersionis ibidem abembendum confirmo, faciendum exinde pars ipsius monesterii aut cui pars ipsius monasterii dederitis jure proprietario nomine quicquid volueritis, sine omni mea et eredum meorum contradictione, atque pro mercedem annime {corr: anime} mee; quidem et espondero atque me ego qui supra Giselbertus, comes, una cum meos eredes, a parte ipsius monasterii aut cui pars monasterii dederit, istas res omnes qualis supra legitur in integrum ab omni homine defensare; quid si defendere non potuerimus, aut a parte ipsius monasterii exinde aliquid per covis ingenium subtrahere quescierimus, tunc in duplum predictis omnibus rebus a parte ipsius monasterii aut cui pars ipsius monasterii dederit restituamus, sicut pro tempore fuerint melioratis, aut valuerint sub estimatione in consimilibus locis. Anc enim cartam offersionis pagine Erlembaldi, notarii sacri palatii, tradidit et scribere rogavi, in qua subterconfirmans testibusque obtoli roborandam. Actum in loco Vooplano feliciter. Signum manus isto Gisleberti, comes, qui anc cartam offersionis fieri rogavi, ut supra. Signum manibus Umberti et Guinizoni seu Raginerii atque Alberti sive Amizonini, testes. Ego Erlembaldus, notarius sacri palatii, scriptor hujus carte offersionis, post tradita complevi et dedi. Hec omnia que sunt ut supra tradita ad monasterio Sancti Petri, idem monasterio Sancti Pauli de Vo[o]plano, cum rebus quibus ad ipsum monasterium pertinet juges LXX, et in Umbriano, alia ecclesia Sancti Petri que est in Umbriano, cum jugera XXXVIIII, et cum decima sive etiam de basilica quæ est in Samgo sortes IIII, et alię que a res quod conquisite sunt ad ipsas in ecclesie.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung