CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3583     View  [Back]
Charta qua Berta, cum consensu mariti sui Wifredi, dat monasterio Cluniacensi ecclesiam Sanctæ Mariæ in loco qui dicitur Varade et alias res.
Anno ab incarnatione Domini nostri Jesu Christi millesimo octogesimo primo, octavo die mensis octobris, inditione quinta. Monasterio Sancti Petri de loco qui dicitur Cluniacus, nos quoque Vuifredus, filius quondam Vuilelmi, de loco Carcani et Berta jugalibus, filia Lanfranci, de loco Martiningo, qui professi sumus ambo ex natione nostra lege vivere Longobardorum et justa capitulare domni imperatoris, in quo inter cętera insertum esse videtur, ut mulier potestatem habeat res suas donare et venundare cum concessa viri sui sibi licentia; ideoque ego que supra Berta, una cum notitia de propinquioribus parentibus, qui sunt Vuinizus et Albertus, comites, filii mei, quos ego de priori viro habere visa sum, in eorum presentia et testium, certam facio professionem nullam me pati violentiam ab aliquo homine nec ab ipso viro et mundualdo meo, nisi mea bona et spontanea voluntate, offero et dono ipsi monasterio, presentes presentibus diximus: quisquis ac venerabilibus locis de suis rebus aliquid contulerit, justa Actoris vocem centuplum, et insuper, quod melius est, vitam ęternam possidebit. Ideoque nos qui supra jugalibus donamus et offerimus a presenti die et deinceps ipsi monasterio, pro requie animarum nostrarum, hoc est unam petiam de terra in qua est ęcclesia una edificata in honore sanctę Marię virginis et sanctorum Michaelis et Petri, nostri juris, qui supra jugalibus, quam habere visi sumus in loco et fundo Varade; jacet in loco qui dicitur Casa Deserta, prope ripa Laveno, que est justa Lacum Majorem, et petia ipsa de terra est cum area et ecclesia et cimiterio per mensuram justam jugealiis legittime VI et dimidia: coheret ei a mane et a sero terra Hugonis, a meridie via, a montibus communia. Et similiter donamus ipsi monasterio terram cum casis et sediminibus, vineis, pratis, silvis, cum areis earum, seu terris arabilibus nostri juris, quas habere visi sumus in loco Varade, et in Casa Deserta seu in Apiano. Prima petia de terra in Casa Deserta, quę est sedimen, est per mensura justa tabulas XIII; coeret ei a mane Ottoni, a meridie Landulfi, a sero Hugonis et via. In secundo, sedimen ibi prope est et habet tabulas legittimas VI; a mane Ottoni, a meridie via, a sero Hugonis de Carcani, a montibus nobis reservamus. Prima petia de vinea in jam dicto loco Casa Deserta, est per mensura justa tabulas legittimas XIII et dimidia; est ei a mane et meridie Landulfi, a sero Hugonis et via. Secunda petia de vinea ibi prope est per mensura justa tabulas decem; coeret ei a mane Ottonis, ab aliis partibus Landulfi. Tertia petia de vinea habet tabulas quindecim; est ei a montibus, a sero ipsius Landulfi. Quarta vinea jacet in loco ubi dicitur a Nuce, et habet area ejus tabulas tres et dimidia; est ei a mane Landulfi. Prima petia de prato est in Casa Deserta, et habet tabulas octo. Prima petia de terra, quę est arabilis, est in Casa Deserta, in loco qui dicitur Orzialis, et habet tabulas decem et novem; est ei a meridie Hugonis, a montibus Ottonis. Alter campus dicitur a la Crocta, habet tabulas undecim; est ei a mane via, a sero flumen. Tertius campus habet tabulas tredecim; a montibus est ei via, a mane et meridie Landulfi. Quartus campus habet tabulas quindecim, et dicitur a Nuce; a montibus Hugonis, a meridie Landulfi. Quintus campus dicitur a Sedimola, habet tabulas undecim; a montibus Hugonis, a meridie flumen, a sero Landulfi. Sextus campus dicitur a Fontana, et habet tabulas decem et novem et dimidia; ab omnibus partibus Landulfi. Septimus campus est in loco qui dicitur Fontana, et habet [tabulas] viginti et VI; a montibus via, a mane nobis reservamus, a meridie flumen. Octavus in loco qui supra, habet tabulas viginti; a mane Hugonis, a meridie flumen, a sero Landulfi. Nonus campus est in loco qui dicitur a Nolino, habet tabulas viginti et III; a mane et meridie Hugonis, a sero Fontana, a montibus Ottonis. Decimus campus est in loco qui dicitur Famulento prato, habet tabulas decem et septem; est ei a mane Girardi, a sero Landulfi. Undecimus campus dicitur Johanni presbiteri, et habet tabulas decem; a mane Landulfi, a sero Girardi. Duodecimus campus in eodem loco, habet tabulas viginti; a mane et sero Landulfi. Tercius decimus campus dicitur a Nolino, habet tabulas triginta et septem; est ei a mane Landulfi, a sero Girardi. Petia una de silva regia in jam dicto loco, habet tabulas quadraginta; est ei a mane jam dictis rebus, quę sunt in suprascripto loco Apiano. Prima vinea dicitur Azovena, habet perticas tres et tabulas quattuor et dimidia; est ei a mane et a montibus Sancti Ambrosii, a meridie Vigana, a sero Petri. Secunda vinea dicitur a Campo Averto, habet tabulas decem et septem; a tribus partibus Sancti Ambrosii, a meridie Sancti Victoris. Tertia vinea dicitur Itario, area ejus habet tabulas viginti; ab omni parte Sancti Ambrosii. Quarta vinea dicitur Casselli, habet tabulas triginta et duas; est ei a meridie terra Vigana, a mane Vuarimberti, a sero Andree, a montibus Laurentii. Quinta vinea dicitur in Clauso Arivaria, abet perticas jugeales novem et tabulas undecim; a meridie Leonis, a montibus Sancti Ambrosii, a mane et sero Sancti Petri Cęli Aurei. Sexta vinea dicitur a Fontana cum concisa sua, habet tabulas triginta et duas; est ei a mane Petri, a sero Sancti Ambrosii. Septima in Frontino, tantum via est inter medium; perticas duas et tabulas decem: est ei a meridie Sancti Ambrosii, a mane via publica, et in aliquid Andree. Octava vinea dicitur a la Valle, habet perticas III et tabulas octo; est ei a meridie ... et via a tribus partibus. Nona vinea dicitur a Juvena, habet tabulas viginti et unam; a montibus Sancti Victoris, a meridie Petri, a mane Sancti Ambrosii. Decima vinea in ipso loco Juvena, habet tabulas XIII; est ei a mane Sancti Ambrosii, ab aliis partibus Petri. Undecima in silva regis, habet perticas duas et tabulas septem; a mane Sancti Simpliciani, alie partes Sancti Ambrosii. Duodecima vinea dicitur a Frontino, habet tabulas III; a sero Sancti Ambrosii, a meridie Petri. Tertia decima vinea in Frontino, habet perticam unam; a montibus Petri et Johannis, a mane Johannis, a sero Sancti Ambrosii. Prima silva dicitur a Riale, habet tabulas decem; a meridie Vuilelmi, a montibus eredum Ingoni. Secunda silva dicitur a Juvena, habet tabulas duas; ab omni parte terra circumdatur Petri. Tertia silva a Barina dicitur, habet tabulas IIII et pedes novem; a mane et sero Sancti Ambrosii, a montibus Vuilelmi. Quarta silva a Roncula, habet perticas duas et tabulas viginti et duas; est ei ab omni parte Sancti Ambrosii. Quinta silva dicitur a la Piscina Ursi, habet perticam unam; a mane Sancti Abundii, ab aliis partibus Sancti Ambrosii. Sexta silva dicitur Buzolina, et habet tabulas undecim; a mane et meridie via, a montibus Sancti Abundii. Septima silva dicitur in Casini, habet tabulas duas; a mane via, a meridie Sancti Ambrosii, a sero et montibus Sancti Abundii. Octava silva dicitur a Cerro Longo, habet tabulas viginti et duas; a sero via, a montibus et meridie Sancti Ambrosii. Nona silva dicitur Prada Plonpello, habet tabulas octo; a mane et meridie et sero Sancti Ambrosii. Decima silva est in Casale, habet tabulas novem; a sero Sancti Victoris, ab aliis partibus Sancti Ambrosii. Undecima silva dicitur Piscina Ursi, habet tabulas triginta et duas; a montibus et meridie Sancti Abundii, a mane et sero Sancti Ambrosii. Duodecima silva similiter in eodem loco, habet tabulas quadraginta et duas; circumdatur ab omni parte Sancti Ambrosii. Tertia decima silva dicitur Rovedano, habet tabulas decem et septem; est ei a mane et meridie Sancti Ambrosii, a sero et montibus Sancti Abundii. Quarta decima silva dicitur a Valle, habet tabulas viginti et sex; est ei a mane et sero Sancti Ambrosii, a montibus Sancti Abundii. Quinta decima silva dicitur a la Valle, habet perticas sex et tabulas VI; est ei a sero via, a meridie Sancti Ambrosii, a mane Andree. Sexta decima silva in Barozola, habet perticas quinque et tabulas sedecim; a mane et sero Sancti Ambrosii, a montibus Ingizoni. Septima decima silva a Riale, habet perticam unam; a mane Sancti Ambrosii, a meridie Petri, a montibus Juganum. Octava decima silva in Cerro Longo dicitur, habet tabulas novem; est ei a mane Sancti Abundii, a sero et montibus Sancti Ambrosii. Nona decima silva dicitur in Casale, habet tabulas quinque; a mane Sancti Victoris, ab aliis partibus Sancti Ambrosii. Primus campus in Barina dicitur, habet tabulas quinque; est ei a montibus et sero via, a mane terra Jugana. Secundus campus dicitur Lipitiga, habet tabulas triginta et quinque; ab omnibus partibus est ei Sancti Ambrosii. Tertius campus dicitur a Novello, habet tabulas triginta et unam et dimidiam; est ei a mane et meridie via. Quartus campus dicitur in Ardinata, habet perticam unam; a meridie Sancte Marię, ab aliis partibus Sancti Ambrosii. Quintus campus in loco ubi supra, habet tabulas quinque; a meridie et sero Sancti Ambrosii, a montibus Sancti Simpliciani. Sextus in Solliani, habet tabulas octo; a meridie et montibus Sancti Ambrosii, a mane Sancti Victoris. Septimus campus de Ramberto, habet tabulas viginti et duas; a sero via, ab aliis partibus Sancti Ambrosii. Octavus campus dicitur Butolinus, habet perticam unam et tabulam unam; a mane Sancti Abundii, a sero Sancti Ambrosii. Nonus campus in Casine dicitur, habet tabulas viginti; est ei a meridie et montibus Sancti Ambrosii, a sero Sancti Victoris, a mane Sancti Abundii. Decimus campus dicitur in Cerro Longo, habet tabulas vinginti et quinque; est ei a montibus Sancti Stephani, a sero via, a mane et meridie Sancti Ambrosii. Undecimus campus dicitur a Cerro Longo, habet tabulas octo; est ei ab omni parte Sancti Petri. Duodecimus campus dicitur Auvidore, habet tabulas decem et septem; est ei a sero via, a montibus Sancti Stephani, a mane et meridie Sancti Ambrosii. Tertius decimus [campus] dicitur a Plonpello, habet tabulas quattuordecim; est ei a mane via, a montibus et sero Sancti Ambrosii. Quartus decimus campus dicitur a Plumpello, habet tabulas octo et dimidia; est ei a mane et a montibus Sancti Victoris, a sero Sancti Ambrosii. Quintus decimus campus dicitur in Cogollo, habet tabulas quadraginta et duas; est ei a mane et a montibus via, a sero Sancti Ambrosii. Sextus decimus dicitur Campus Major, habet tabulas novem; a mane et meridie via Sancti Ambrosii. Septimus decimus campus similiter Major dicitur, habet tabulas undecim; est ei a mane Sancti Abundii, a sero [Sancti] Victoris. Octavus decimus item in ipso loco, habet tabulas novem; est ei a mane et meridie Sancti Ambrosii, a montibus via. Nonus decimus campus dicitur in Benedale, habet tabulas septem et dimidiam; est ei a montibus via, ab aliis partibus Sancti Ambrosii. Vigesimus campus dicitur in Novello, habet tabulas decem; est ei a meridie Sancti Victoris, a montibus et sero Sancti Ambrosii. Vigesimus primus campus dicitur de Rainberto, habet tabulas decem et septem; est ei a mane Sancti Ambrosii, a meridie et a montibus Sancti Abundii. Vigesimus secundus campus dicitur ad Cerrum Longum, habet tabulas quindecim; a montibus et sero Sancti Petri. Vigesimus tertius dicitur in Rovedano, habet tabulas triginta et tres; a mane et meridie terra de Vogonzade, a sero via. Vigesimus quartus campus dicitur Vallioni, habet tabulas quindecim; a mane Sancti Abundii, a meridie et sero Sancti Ambrosii, a montibus Sancti Victoris. Vigesimus quintus campus dicitur a Plonpello, habet perticas duas et tabulas octo; a sero via, ab aliis partibus Sancti Ambrosii. Vigesimus VIus campus dicitur similiter ut supra, habet tabulas VI et dimidiam; a mane via, a sero et a montibus Sancti Ambrosii. Vigesimus septimus campus est in eodem loco, habet tabulas viginti et unam; a mane et meridie et a montibus Sancti Ambrosii. Vigesimus octavus campus dicitur in Benedale, habet tabulas octo; ab omni parte Sancti Ambrosii. Vigesimus nonus in eodem loco, habet tabulas viginti et duas; ab omni parte Sancti Ambrosii. Tricesimus campus in eodem loco, habet tabulas tredecim; ab omni parte Sancti Ambrosii. Tricesimus primus campus dicitur in Plonpello, habet tabulas quinque; ab omni parte Sancti Ambrosii. Tricesimus IIus campus in Plonpello, habet perticam unam et tabulas VI. Tricesimus IIIus campus in eodem loco, habet perticas duas et tabulas VIII; est ei a mane Sancti Ambrosii, a meridie et montibus Sancti Victoris. Tricesimus quartus campus dicitur Major, habet tabulas II; a montibus via, a sero Sancti Ambrosii. Tricesimus quintus dicitur a Verto, habet tabulas viginti octo; a mane Sancti Victoris, ab aliis partibus Sancti Ambrosii. Tricesimus VIus campus dicitur a Verto, habet tabulas decem et octo; a tribus partibus Sancti Ambrosii. Tricesimus VIIus campus dicitur Apertum, habet tabulas septem et dimidiam; est ei a montibus Sancti Ambrosii, a sero Sancti Victoris. Tricesimus octavus est in eodem loco, habet tabulas XVII; est ei a sero via, a montibus et meridie Sancti Victoris. Tricesimus nonus campus dicitur in Cusi, habet perticas VI et tabulas sedecim; a meridie via, ab aliis partibus Sancti Ambrosii. XXXXus campus dicitur in Ordinata, habet perticas III; ab omni parte Sancti Ambrosii. Quadragesimus primus campus in eodem loco, habet tabulas undecim; est ei a montibus Sancti Simpliciani, ab aliis partibus Sancti Ambrosii. Quadragesimus secundus est in Solliano, habet perticas quinque et tabulam unam et dimidiam; est a mane Sancti Victoris, alie partes Sancti Ambrosii. Quadragesimus tertius campus dicitur Major, habet tabulas viginti et octo; a mane et a montibus Sancti Victoris, a sero via. Quadragesimus IIIIus dicitur in Campo Aperto, habet tabulas viginti et sex; a sero via, a mane et a montibus Sancti Abundii. Quadragesimus quintus est in Vallioni, habet perticas octo et tabulas III; a sero Landulfi, alie partes Sancti Abundii. Quadragesimus VIus campus cum silva seu gerbo insimul tenentes dicitur a Melliariana, habet perticas viginti et III, et tabulas octo; est ei a mane Sancti Stephani, a montibus Sancti Abundii, a meridie via, a sero in aliquid Sancti Stephani et Sancti Abundii et eredum Operti. Quadragesimus VIIus campus cum silva in uno tenente in Milliariana dicitur, habet perticas quindecim; a mane eredum Guazonis, a meridie Sancti Stephani, a sero eredum Hugonis, a montibus Sancti Abundii. Quadragesimus octavus dicitur in Ordinata, habet duodecim; a mane Petri, a meridie Sancti Ambrosii. Quadragesimus nonus campus est in eodem loco, habet tabulas viginti et duas; a meridie Petri, a montibus et sero Sancti Ambrosii. Quinquagesimus campus a Rivaria, habet perticas IIII; a sero Sancti Abundii, alie partes Sancti Ambrosii. Dicitur primum pratum in Fene Crasso, habet tabulas viginti; a mane et sero Sancti Ambrosii, a meridie Sancti Abundii. Alter cum silva insimul tenente dicitur a Riale, habet tabulas viginti et unam; a montibus Sancti Victoris, a sero Sancti Ambrosii. In Plonpello dicitur tertium, habet tabulas IIII; ab omni parte Sancti Ambrosii. Quartum iterum in Fene Crasso, habet tabulas vinginti; a mane et sero Sancti Ambrosii, a meridie Sancti Abundii. Quintum cum area sua dicitur Pratelli Petri, Johannis, Marini, habet tabulam unam. Dicitur VIum Valle Villatega, justa ipsam tabulam. Primum sedimen in Aplano jacet, in loco ubi dicitur Frontino, habet tabulas sedecim et pedes III; est ei a mane et a montibus via, a sero Sancti Ambrosii. Alter sedimen est in Fronnino, habet tabulas decem et septem; a mane Sancti Ambrosii, a meridie Sancti Simpliciani, a sero Sancti Abundii. Ut jam dictum est, capellam cum omnibus supradictis rebus et determinatis, hoc sunt vineis, pratis, pascuis, silvis, campis, gerbis, rivis, rupinis, paludibus ac pascualibus, jugana ejus proprie de ipsis rebus seu et communia et aquarum usus et decursus cum omni jure pertinentibus acjacentiis, omnia sicut sunt per loca et vocabula ipsis rebus pertinentibus in integrum. Donamus etiam unum servum, qui vocatur Johannes, filius quondam Mauroni, qui dicitur Roncasco, alio nomine vocatur Italus. Hec autem omnia nostri videntur esse juris, una cum accessionibus et ingressoras earum seu cum superioribus et inferioribus, qualiter simul sunt conprehensa ab hac die et deinceps donamus et tradimus jam dicto monasterio Sancti Petri ad habendum et faciendum quicquid placuerit rectoribus ipsius monasterii sine omni nostra contradictione et heredum nostrorum, ut Deus omnipotens per gratiam suam animarum nostrarum requiem ęternam concedere dignetur. Et insuper promittimus nos qui supra Vuifredus et Berta jugalibus, una cum heredibus nostris ipsi jam dicto monasterio vel cui rectores jam dicti concesserint, omnia vel aliquid de omnibus jam dictis rebus ab omni homine defendere; quod si perficere non potuerimus vel si per colibet ingenium aliquid de omnibus jam dictis rebus subtraere vel minuere quesierimus, tunc in duplum restituamus, sicut pro tempore fuerit meliorata in consimilibus locis sub extimatione. Hanc enim cartam donationis Erlembaldi, notarii sacri palatii, tradidi et scribere rogavi, in qua subter confirmans testibus obtuli roborandam. Actum civitate Mediolanensium feliciter. Signum Vuifredi et Berte jugalibus, qui hanc cartam fieri rogaverunt, et Vuifredus, mundualdus conjugis sue, sibi consensit. S. Vuinizonis et Alberti, filii Bertę, qui eam interrogaverunt. S. Ariprandi et Maginfredi, seu Tedaldi atque Amizonis, testium. Ego Erlembaldus, notarius sacri palatii, scriptor hujus cartule donationis post tradita, complevi et dedi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung