CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3585     View  [Back]
Charta qua Bermundus et frater ejus Petrus dant monasterio Cluniacensi ecclesiam Sancti Genesii cum aliis æcclesiis et rebus.
Dominus ac Redemptor noster cupiens humanum genus a laqueis diaboli, a quo per culpę suę meritum homines captivi tenebantur, misericorditer liberari, cum eos propriis viribus sciret minime posse salvari, contra peccatorum nostrorum mortifera contagia preceptorum suorum obponere dignatus est salutifera medicamina; inter quę duo in sacris eloquiis clarescunt eximia, quę principaliter ad obtinenda regna cęlorum Dominus ammonet, dicens: «Facite vobis amicos de Mamona iniquitatis, qui vos recipiant in ęterna tabernacula»; et: «Qui vult post me venire abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me; quia nisi quis renunciaverit,» inquit, «omnibus quę possidet, adhuc autem et animę suę, non potest esse meus discipulus». Quę utraque Domini mandata ego Bermundus devote explere cupiens, cum animadverto nullatenus perfecte posse fieri nisi monachus efficiar, dono et commuto sive transfundo memet ipsum cum omnibus rebus et possessionibus et universis quę habere possum sive potuero omnipotenti Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, ubi domnus Huguo abbas magis videtur prodesse quam preesse, sub regula videlicet beatissimi patris Benedicti, laudante per omnia et in omnibus quę infra scripta sunt fratre meo Petro, ut et ipse cum parentibus et propinquis nostris omnibus vivis atque defunctis hujus beneficii et helemosinę particeps habeatur. Est autem hęc helemosina et donum quod ego Bermundus et frater meus Petrus, miles strenuus, facimus, ut predictum est, ad cęnobium Cluniacense pro peccaminum nostrorum indulgentia et animarum nostrarum requie, necnon et patris et matris seu omnium propinquorum nostrorum animarum salute, æcclesia scilicet Sancti Genesii, cum omnibus quę ad eandem ęcclesiam pertinent, et æcclesia de Gonzelino, et totum quod Radulfus et Geraldus tenere solebant, de oblationibus altaris, de primiciis, de cimiterio, de decimo, et terra juxta ęcclesiam, a portis ęcclesię, ita ut via publica vadit usque ad rivum qui currit juxta Gonzelinum, et ex alia parte a vitrea ęcclesię ut rectum iter vadit usque ad rivum, et ita ut rivus et via simul junguntur, et æcclesia de Maurestello, et ęcclesia de Catellato et totum quod ibi habere solebamus, ego Bermundus et frater meus Petrus, de offerendis, et de primiciis, et de cimiteriis, et quod ego Bermundus habere solebam in ęcclesia de Barralis, de cimiterio et de offerendis et de primiciis et medietas de leisdis de sale quę exeunt ad Gonzelinum, et piscatio porti, quam ego Bermundus habebam, et condamina de Mansuris, quę est inter duas vias, et grangia, et solum quod est subtus Gonzelinum, et clausum de Villare Bosonis desuper viam, et quantum Stephanus villicus tenebat a me, et curtilus quem Martinus tenebat, et casamentum a me et prata tria quę sunt ex parte Tencini, et salices, et mansus Bernardi de Fonte Cooperto, et mansus Guillerii de Rochetis, et mansus Aymonis et Fulconis qui est in Monte Sancti Genesii, et medietas de manso Bernardi de Solariis. Si quis autem aliam medietatem hujus mansi ad locum Cluniacum dare voluerit, ego Bermundus et frater meus Petrus laudamus per alodum, et medietas mansi quem tenent Bermundus et Lantelmus Guersus, et qui aliam medietatem Cluniaco dare voluerit, nos laudamus per alodum; et quisquis dare voluerit ex nostris, ad locum Cluniacum, de decimis quę sunt de alodo nostro, nos laudamus. Boso omnesque fratres sui, scilicet Theutbertus et Petrus levita, Poncius Pinguis levita, Umbertus de Barralis levita, Algodus levita, Falco levita, Bermundus Merulus levita, Lantelmus Guersus levita, Achim levita. Si quis autem, malo spiritu excitatus, sive propinquorum, sive extraneorum, in hoc dono et helemosina a me Bermundo et fratre meo Petro facta, aliquid (quod absit!) inquietare aut calumpniare voluerit, nullatenus adipisci valeat quod male quesierit, et si forte aliquod dampnum ingesserit, predicti apostoli claudant ei januas paradisi, nisi ad emendationem congruam venerit, aut digne veniam petere studuerit, alias vero sit anathema maranatha. Facta est ergo donatio hęc et helemosina anno ab incarnatione Domini millesimo LXXXo Io.
(Au dos:) Carta de Goncelino sive de Sancto Genesio.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung