CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3587     View  [Back]
Charta qua Rostagnus, Aquensis episcopus, cum fratre suo et filiis ejus, dat monachis Cluniacensibus monasterium Sanctorum Gervasii et Protasii in castro quod vocant Fossas.
Ego Rostangus, licet indignus, tamen appellatus Aquensis archiepiscopus et meus germanus frater Amelius et ejus filii Poncius, Raimundus, Wido, Gauzfredus, Bertrannus, communi voto rogamus omnes fideles Christi, presentes et futuros, ut pro illa caritate qua ipsi, Deo jubente, unusquisque proximum suum, sicut se ipsum diligere debet, pro illa caritate faveant et suffragentur ad hanc actionem nostram et donationem quę in textu hujus cartę adnotata videtur. De nostro namque patrimonio et hereditate nostra habuimus quoddam monasterium, quod et parentes nostri de alodo suo fundantes construxerunt, situm in diocesi Arelatensi, et in territorio castri item nostri, quod Fossas appellatur et in ipso monasterio memoria beatissimorum Christi martirum Gervasii et Protasii precipue honoratur. Quod cum vidissemus quia non regulariter nec secundum Deum esset ordinatum, visum est nobis id maxime expedire, ut pro amore Christi omnem secularem potestatem quam hucusque habuimus super idem monasterium ex toto dimittamus, et quantum in nobis est, in potestatem et donationem solius Dei et sanctorum ejus conferamus. Idcirco absolute et sine omni conditione prefatum monasterium, cum omnibus rebus ad se pertinentibus, donamus et delegamus Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo et ęcclesię Cluniacensi, omnino in proprium et perpetuo jure tenendum et possidendum, ita ut nullus mortalium quicquam ibi potestatis habeat, nisi domnus Hugo abba Cluniacensis et ejus successores. In illorum manu et in consilio illorum et arbitrio sit per omnia ordinatio monasterii, ut abbatem et patrem monasterii quemcumque ipsi voluerint mittant. Et hoc donum facimus pro remissione peccatorum nostrorum, et pro anima patris nostri et matris, fratrum nostrorum defunctorum, et specialiter pro anima nostri germani fratris Widonis jam defuncti, ut Christi misericordia a vinculo eam absolvat peccatorum, et requiem ei sempiternam concedere dignetur. Actum anno Dominicę incarnationis millesimo octogesimo I, domno Gregorio septimo Romanę ęcclesię et apostolicę sedi presidente. † Signum domni Rostagni, Aquensis archiepiscopi. Signum Bertranni comitis, qui dedit et firmavit. S. Amelii de Fossis. Uxor ejus Garsia firmavit. Poncius de Fossis et Wido, frater ejus, et Gauzfredus et Bertrannus, fratres, firmaverunt. Guido de Currives et fratres ejus firmaverunt. Faraldus de Castello Duplo. Frater Baltugatus et Hugo, presbiteri, firmaverunt. Hugo Umbertus et Wido, frater ejus, firmaverunt. Hugo Ysona et frater ejus firmaverunt. Hugo Geraldus et fratres ejus firmaverunt. Dodo et filii ejus firmaverunt. Raimundus et filii ejus firmaverunt. Fulco de Fossis et Pontius Signoritus et Wilelmus Poncius firmaverunt. Poncius Isnardus et frater ejus firmaverunt. Poncius Geraldus de Fossis firmavit. Petrus de Fossis firmavit. Hugo Wilelmus de Arcis firmavit. Poncius Lanbertus et Amelius Eldebertus firmaverunt. Ismido de Madalgas firmavit. Fredus de Zaturre firmavit. Petrus Leutaldus firmavit. Bermundus Mataronus firmavit. Wilelmus Amelius firmavit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung