CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3589     View  [Back]
Charta qua Gauffridus, comes castri Mauritaniæ, confirmat et amplificat donationes ab avo et patre suo monachis Cluniacensibus apud Nogentum factas.
In nomine sancte et individue Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus Sancti. [Amen]. Conditor mirabilis rerum, cum sit Dominus omnium nullaque nisi ab eo potestas hominibus data, in hoc seculo potentes in se credentes non respuit, sed uti Apostolus ait: «Personarum acceptor non est, sed in omni gente qui timet eum et operatur justitiam acceptus est illi»; quapropter in hujus mundi pelago caducis opibus admodum affluentes, atque vivere nolentes secundum [illud] Apostoli dictum «tanquam nichil habentes et omnia possidentes», et easdem opes male utendo abuti videntur, suorumque mole peccaminum deprimuntur, aliquando quidem resipiscentes advocatam divine propitiationis clementiam, totis nisibus totaque mente ad eum converti debent qui mortem peccatoris non vult, sed ad se redeuntis culpam non solum abstergit, sed etiam sua inolita bonitatis misericordia oblivionis velamine in perpetuo obtegit. Verum quoniam peccatori tante vires non subpetunt, ut absque sanctorum suffragio mereatur adipisci suorum veniam peccaminum, patrocinia gloriosissimorum apostolorum ceterorumque sanctorum incessanter opus est implorare, quatinus eorum meritis Deum placatum habeat, atque ad eterna gaudia mereatur pertingere sanctis omnibus repromissa. Itaque ego Gauffridus, castri Mauritanie comes, notum esse volo ortodoxe fidei cultoribus, quia avus meus domnus Gauffridus, vicecomes Castriduni, et pater meus comes Rotrocus, tam nobilitate superbi sanguinis quam mundanarum rerum famosissimus, pro parentum suorum suaque salute, necnon pro suorum sobolum incolumitate, inter Yoginie fluvium castrumque Nogenti, quod situm est in Pertico, in honore preciosi martiris Dyonisii sociorumque ejus magnifico opere basilice fundamenta jecerunt, totiusque operis partem peregerunt, atque prefatum martyrem Dionisium de suis rebus pro tempore honoraverunt; et inantea post operis ipsius basilice expletionem polliciti sunt dare multo majora, ut [monac]horum ordo inibi militatura sine aliqua inedia pro salute sua omniumque fidelium tam vivorum quam defunctorum, perdia pernoxque cum omni tranquillitate Deo funderet preces. Ego vero Gauffridus comes satis adhuc juvenculus heres pro eis constitutus, tandem superne majestatis intuitu quiete data et ocio, summopere opus illorum implere curavi. Sumpta ergo omnia que avus meus et pater dederant, annuente domno Richerio Senonensium archiepiscopo et Carnotensis domino Gauffrido episcopo, et domno Tedbaldo comite palatino atque Stephano ejus filio, cum uxore mea Beatrice et filio meo Rotroco, necnon fratribus meis, et omnibus proceris et militibus et aliis hominibus meis benevola voluntate annuentibus, omnia acquisita vel adquirenda, nominata vel nominanda, trado, concedo et transfundo ad altare beatissimorum apostolorum Petri et Pauli, quod est situm in loco qui Cluniacus vocatur, ubi domnus Hugo abba preesse videtur, et monachis sub ejus imperio Domino Deo die nocteque militantibus. Hec sine ulla occasione vel contradictione dono, et de mea potestate in illorum voluntate transmitto, ita ut ab hac die et deinceps ipse domnus abbas et successores ejus habeant locum illum, teneant, possideant, regant et dirigant secundum illorum velle et posse. Vicum etiam ecclesie supra memorate adjacentem, cum decem prati agripennis, totamque terram in circuitu ecclesie juris mei usque ad Rodnam fluvium, et super ipsam duos farinarios concedo. Ex altera vero parte fluvii Yoginie ecclesiam Sancti Hylarii, cum decima et sepultura omnibusque appenditiis suis. Terram quoque Burchardi cum brolio, terramque de Belseria et etiam de Aschonis villa; ecclesiam quoque Campi Rothundi cum tota Nizelle terra et omnibus appenditiis suis. Super Eram fluviolum, in loco qui dicitur Vivariis, omnem terram cultam et incultam, exquisitam et inquirendam cum pratis et silvis. Res quoque servorum meorum morientium ubique locorum, videlicet tam in Mauritanie comitatu, sive ubi ubi, sicut mos michi defert, cum assensu, et postulationes ipsorum, tam in edificiis quam in aliis rebus, beatis apostolis Petro et Paulo sanctoque Dyonisio fratribusque Cluniensis eidem loco famulantibus concedo. In Carnotino oppido dono censum omnium arearum mearum, et in Morismi villa terram unius aratri; medietatem etiam ecclesie de Margone atque molendinum de Ruitura, cum tali molta qualem hodie habet; terram quoque de Bremeris Curte cum mediatoria; medietatem etiam Bebanis ville; et silva que dicitur Ostingavis. Dimitto etiam piscatoriam Yoginie a vado Bellivillaris usque ad aquam que dicitur Edera. Addo etiam ego Gauffridus comes, cum uxore mea Beatrice et filio meo Rotroco, ex meo proprio ecclesiam Sancti Macitti Mauritanie castri, cum omnibus appenditiis suis; ecclesiam quoque Nuiliaci quicquid in ea habebam; decimum etiam mercatum de Mauritania, quecumque fuerint empta vel vendita; omnis telonii redditio de omnibus rebus quecumque possunt dici vel inquiri; et decimam burgi Beatricis uxoris mee; decimam quoque furni et molendini qui est in stagno subtus castro; pasnadium etiam omnium porcorum monachorum Sancti Dyonisii et sibi servientium de silva Resno et de omnibus forestis meis. Do etiam ecclesiam Sancti Stephani et ecclesiam Sancti Johannis de castro Nogenti. Decimam quoque mercati ejusdem castri, de omnibus que possunt dici vel inquiri; salis etiam eminam quam accipiebam in burgo Sancti Dyonisii; necnon et calciamenta que reddebantur mihi; avadium quoque et omnes alias consuetudines que in burgo Sancti Dyonisii accipiebam, omnes dimitto et condono Deo et sancto Dyonisio. Sintque franchi et liberi homines Sancti Dyonisii, ubicumque fuerint in omni loco mee potestatis, ita ut nullam consuetudinem reddant, nullam molestiam vel inquietudinem perferant, neque a me, neque a ministris meis. Quicumque autem in burgo Sancti Dyonisii quicquam vendiderit vel emerit, omnes albani seu extranei, tam in die mercati quam in diebus aliis, omnis telonei causa et omnis redditio atque districtio, excepto de burzesos meos proprios et receptarios qui stant cum eis in proprio burgo meo de Nogenti castro, erit Deo et monachis. Annonam quoque suam homo Sancti Dyonisii per totum mercatum circumportabit, postea revertetur in burgo Sancti Dyonisii ibique vendet cuicumque voluerit; et omnis telonis redditio erit monachis, tam in die mercati quam in diebus aliis. Do etiam hanc libertatem omnibus hominibus Sancti Dyonisii sive in burgo manentibus sive deforis ubicumque habitantibus, ut quicumque ex eis culpabilis contra comitem fuerit vel ejus ministris de qualicumque re, si se potuerit excusare per consimilem sibi hominem de hominibus Sancti Dyonisii, nichil amplius requiratur ei; si vero se excusare non potuerit, duos solidos tantummodo de lege ad comitem persolvendum est ei. Do etiam et concedo omnes saltus meos consuetudinarios, in silvis Sancti Dyonisii et habitaculis monachorum omnibusque hominibus illorum, ita ut homo Sancti Dyonisii, si voluerit, intra saltum habitet et exinde domum suam edificet, adque herbam et ligna ad omnes usus suos habeat, excepto ne vendat; nullamque exactionem per hoc ab ullo homine perferat, neque ullum debitum reddat. Perticum vero ad usum meum, et ad usum monasterii Sancti Dyonisii, ita in proprio meo retineo, ut queque fuerint ad usum monasterii necessaria, ex eo monachi sciant; et homo illorum intra saltum Pertici habitet, et de illo domum suam edificet, atque ligna ad calefaciendum se habeat, et herbam, sine ulla consuetudine reddenda. Do etiam totam decimam tam de Pertico quam de omnibus saltibus meis, quibus remitto pasnadium omnium porcorum suorum; exsartos etiam intra et ultra Nezellam infra Campum Rotundum et Nezellam, que vocantur ad Trunchettos; duos quoque hospites qui sunt ad Booniacum, cum terra et bosco que est inter terram Sancti Dyonisii et Aiam; omnem quoque terram que est inter Rodnam et Chavinoseth, et inter aquam Yoginiam et forestam subtus Montem Felonis et desuper, et ex utraque parte cum pratis, sicut ego in dominio habebam, terram cultam et incultam, que dici vel inquiri quisquam possit. Concedo etiam supradicte ecclesie Sancti Dyonisii, ut si quis meorum fidelium aliquid quod est de beneficio meo tenere videtur, dimittere voluerit beato Dyonisio, habeat liberum arbitrium sine contradictione succedentium comitum atque heredum meorum. Quod si aliqua prava consuetudo in rebus datis vel dandis inesse videtur, statim ut data fuerint precipio aboleri quasi antea non fuerit. Emptiones quoque monachorum quas a meis hominibus facere quocumque modo potuerint, omnimodo liberas esse ab omni consuetudine mendo et omnia que data sunt vel danda ab aliis in futurum libera esse volo, ut neque ego, neque succedentes mei, neque per bannum, neque per telonium, neque per viceriam, neque per collocationem nostrorum militum, neque per aliam quamvis modicam consuetudinem monachos de servitio Dei disturbent, neque suis hominibus nullam inferant inquietudinem. Ista omnia dona libera ita esse volo, sicut avus meus Gauffridus et pater meus Rotrocus sua suorumque fidelium dona esse stabilierunt libera, domino meo Tedbaldo comite palatino atque Stephano filio ejus assensu[m] prebente liberalitatis mee, quatinus ego et uxor mea et ventura progenies peccatorum nostrorum veniam adipisci mereamur; et in futuro eterna gaudia bonis omnibus repromissa; etc. Omnes vero qui fideliter et caritative eundem locum adjuvaverint et tractaverint atque dilexerint, salus et benedictio Dei omnipotentis, Patris et Filii et Spiritus Sancti super eos semper sit, amen, amen, amen. Signum domni Gauffridi comitis, filii Rotroci, qui cartam istam fieri jussit et scribere rogavit, et auctoritate sua et manu propria confirmavit et corroboravit. Signum Beatricis comitisse, venerabilis uxoris ejus. Signum dulcissimi Rotroci juvenis, filii ejus. Signum domni Richerii, Senonensis archiepiscopi. Signum domni Gauffridi venerabilis Carnotensis episcopi. Signum Adalardi archidiaconi. Signum Gerogii de Curva Villa. Signum Josleni subdecani. Signum Ingelranni. Signum Guerrici de Nociaci. Signum Ademari decani. Signum domni Tedbaldi comitis palatini. Signum Stephani filii ejus, et domne Aie comitisse uxoris ejus. Signum Rodulfi Pagani. Signum Hugonis de Silic. Signum Guilelmi Guitardi. Signum Genelonis. Signum Galterii de Lamothes. Signum Gauffridi de Monboonis. Signum Yvonis, filii Gazonis. Signum Guilelmi de Curte Sesaldi. Signum Gualterii Chesnelli. Signum Gulielmi Anatonis. Signum Gerogii de Ulmo. Signum Gualterii Ardentis. Signum Fulchosi de Menberoles. Signum Rainaldi Eucharii. Signum Gutterdi Castriduni. Signum Oddonis Desreati. Signum Oddonis Brisardi. Signum Richerii forestarii. Signum Bladini prepositi.
(Au dos:) Carta domini Gauffridi, comitis Mauritaniensis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung