CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3590     View  [Back]
Charta qua Ripertus, cum uxore sua Beatrice et filiis eorum, dat monasterio Cluniacensi res suas in Monte Albionis.
Dominus Jesus Christus novus homo in mundum venit, nova precepta dedit, relinquens nobis exemplum ad nostram salutem: «Date helemosinam, et ecce omnia munda sunt vobis»; et: «Sicut aqua extinguit ignem, ita helemosina extinguit peccatum». Hic sicut venit occultus, ita veniet manifestus; sicut venit redimere, ita veniet judicare; dolor sine consolatione impiis, gaudium sine [fine] justis. Hoc judicium ante occulos habens ego Ripertus, filius Precipie, et uxor mea Beatrix, cum filiis nostris Riperto, Isnardo, Petro, Raimbaldo, Ugone, donamus Deo et Sanctæ Mariæ et Sancto Petro Cluniensis de nostra hereditate, in Monte Albionis, in episcopatu Sistaricensi, pro animabus nostris et parentum nostrorum, totum et integrum territorium de Leboret e del Vorze, aissi com se part ab aquel de Barret e de Melacera, e de Sancta Trinitat, e de Vilaseca, e de Peira Rossa, et de Vila Petote e Derredorter. Sane si quis, aut ego, aut ullus homo, aut femina, de propinquis parentibus nostris, aut quicumque homo qui contra cartam vel donationem istam ire, aut agere, vel inrrumpere voluerit, non valeat vindicare quod repetit, sed ira Dei maneat super eum et cum Juda traditore et Dathan et Abiron sit in infernum, et habeat lepram sicut Naaman Syrus, et a cunctis catholicis sit anathematizatus, et a Deo Patre, et Filio, et Spiritu Sancto et Petro et Paulo et Andrea sit maledictus, et postea ante omnes reges et presides firma et stabilis permaneat omnique tempore. Facta carta ista in mense januario, luna XV, anno ab incarnatione Domini nostri Jesu Christi millesimo LXXXII. S. Riperti. S. Karoli, Sistaritensis episcopi, qui hanc cartam fieri jussit. S. Beatricis. S. Riperti. S. Isnardi. S. Petri. S. Raembaldi. S. Ugonis. S. Petri Bermundi. S. Petri Laget. S. Bonefacius de Cizeresta, et uxor sua Odila, et filiis suis Wilelmus atque Boso.
(Au dos:) Carta Riperti de medi... de omne alodum quem habebat in Monte Albionis, quem dedit Sancto Petro, que est in territorio Sistaricensi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung