CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3593     View  [Back]
Charta qua Ermengarda Petro presbytero omnia jura sua in monasterio de Rodobio et in capella inibi ædificata derelinquit.
Anno ab incarnatione Domini nostri Jesu Christi millesimo octuagesimo secundo, octavo kal. novenbris, inditione quinta. Tibi Petro, presbitero, qui et Donum Dei, filius quondam Guntrammi, ego Ermengarda, filia quondam Ottonis et conjunx Rotefredi, quę professa sum ex natione mea lege vivere Longobardorum, ipso namque jugali et mundualdo meo mihi consentiente et subter confirmante, presens presentibus dixi, promitto et spondeo ego que supra Ermengarda, una cum meis heredibus, tibi qui supra Petro presbitero et cui tu dederis vel habere statueris, ut ullo umquam in tempore non habeamus licentiam nec potestatem per ullum ingenium vel occasionem agere vel causare adversum te, et cui tu dederis vel habere decreveris, nominative de uno monasterio, quod est positum in loco et fundo Rodobio et de capella inibi hedificata, in nomine Domini et Salvatoris et sanctorum Mathei apostoli et Valeriani, cum areis ubi constant, quę non sunt consecrate, insuper de rebus et familia ad ipsum monasterium et capellam pertinentibus vel que pertinere debentur, et quicquid infra hoc Italicum regnum detinet vel habere videtur vel detinuerit, cum districtis et albergariis vel frodis, seu conditionibus vel rerum ad ipsum monasterium pertinentium, sive rusticorum terram supradicti cenobii laborantium vel excolentium, dicendo quod nobis inde aliquid pertinere debeat, sed omni tempore nos et nostri heredes exinde taciti et contempti permaneamus. Quod si ammodo aliquo in tempore, ego que supra Ermengarda meique heredes adversum te Petrum, presbiterum, vel adversus eos quibus dederis vel habere decreveris jam dictum cenobium et capellam cum areis earum vel de omnibus rebus quoquo modo supradictis ecclesiis pertinentibus contra vos agere vel causare presumpserim, aut nostra submissa persona et tacita non fuero et omni tempore contempta, aut si aparuerit ullum datum aut factum vel quolibet scriptum exinde in aliam partem fecissem et claruerit, tunc componam vobis ipsas res omnes in duplum, sicut pro tempore fuerint meliorata, sub estimatione in consimilibus locis, simul cum eadem familia in integrum, et insuper penam argenti libras triginta. Et insuper eo tenore, ut supra legitur, ad hanc confirmandam promissionis paginam accepi ego jam dicta Ermengarda a te jam dicto presbitero exinde launechil tavernam unam, ut hęc mea promissio, sicut supra legitur, firma permaneat atque persistat. Actum civetate Ticinum feliciter. Signum Ermengarde, que hanc cartulam promissionis fieri rogavit et istum launechil accepit, ut supra. Signum manus suprascripti Rothefredi, qui eidem Ermengarde conjugi et mundualde suę consensit, ut supra. Signum manuum Chuniberti et Opizonis atque Bernardi, testium. Ego Gisempertus, notarius sacri palatii, scriptor hujus cartulę promissionis, post tradita conplevi et dedi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung