CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3595     View  [Back]
Charta qua Agindricus et uxor ejus Enexquiva atque alii dant monasterio Cluniacensi ecclesias de Aqua Pulcra, de castro Carbonario et de Monte Agindrico.
Ego Agindricus et uxor mea Enexquiva, et filii mei Guttfredus, et Aimo, et David, et Agindricus, et Guitfredus, nepos filiorum meorum, cui Brocardus episcopus primus donationem fecit, donamus ecclesiam que est in villa que vocatur Aqua Pulcra, et ecclesiam que est in castro quod vocatur Carbonarius, cum tercia parte decimarum, et ecclesiam de Monte Agindrico. Donamus Sancto Petro et Sancto Genesio et ad monacos eorum pro redemptione; et qui hoc contradicere voluerit anathema sit, va... ... similiter et alias ecclesias quas habemus laudamus, ut nullus clericus et laicus habeat, nisi monachi quibus hoc donum factum est.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung