CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3598     View  [Back]
Charta qua Hugo, Trecassinensis episcopus, subjicit monachis Cluniacensibus monasteriolum Augiense.
Notum sit omnibus fidelibus, tam futuris quam presentibus, quod ego Hugo, sanctę Trecassinę ęcclesię indignus episcopus, de Domno Petro, Dei indultu, princeps et dominus, venerabilium virorum, domni videlicet Widonis, Cluniacensis prepositi, germanique ipsius Hugonis, principis castri quod Plaiola vocatur, motus ratione vel precibus, monasteriolum quod in Augia habetur, quod peccatis exigentibus, rebus, edificiis, et, quod magis dolendum est, religione imminutum et pene adnichilatum est, ęcclesię Cluniacensi, cui venerabilis Hugo abba non tam preesse quam prodesse videtur, habendum in posterum concedo, et proprio jure regendum secundum sui voluntatem et loci utilitatem, in potestatem predicti Hugonis abbatis ac successorum ejusdem transfundo. Facimus autem hoc cum voluntate et auctoramento archidiaconi nostri, domni Nocherii et aliorum clericorum legaliumque laicorum quorum hęc sunt nomina: Humbertus canonicus, Gosbertus, Fredericus, Hugo filius Tebaldi, Hugo filius Bertę, Fulco. Iterum notum volo fieri, quia predictus Hugo, Manasse filius, omnes malas consuetudines et exactiones quas ipse et parentes sui ab hominibus et terris ipsius monasterii hucusque extorquere soliti erant, pro remedio animę suę suorumquę parentum ex toto dimittit, quatenus idem locus de cetero quietus et immunis ab omni perturbatione, Deo volente, in Christi servitio permaneat, et monasticus ordo reviviscat. Actum hoc anno ab incarnatione sempiterni principis M.LXXXII, indictione II, presidente sanctę Romanę ęcclesię Gregorio universali pontifice, Philippo Francorum rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung