CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3603     View  [Back]
Charta qua Ambrosius et Opprandus dant monasterio Cluniacensi ecclesiam de Provallio in honore Sancti Petri ædificatam.
Anno ab incarnatione Domini nostri Jesu Christi millesimo octoagesimo tertio, mense decembri, inditione sexta. Monasterium ęcclesie Sancti Petri quod est constructum in loco Cluniaco, nos quoque Ambrosius, filius quondam Teobaldi, et Opprandus, filius quondam Alberti de loco Tocingo, professi sumus nos ambo ex natione nostra lege vivere Longobarda, presentes presentibus diximus: quisquis in sanctis et in venerabilibus locis de suis contulerit rebus, in ęternum centum accipiet, et insuper, quod melius est, vitam possidebit ęternam. Ideoque nos qui supra, scilicet Ambrosius et Opprandus, donamus et offerimus Deo in eodem monasterio Sancti Petri nominative ęcclesiam unam, quę est in loco qui dicitur Provallio, et est consecrata in honore sancti Petri, cum omnibus rebus pertinentibus eidem ęcclesie jure proprietario, eodem vero ordine ut faciant officiales ejusdem monasterii a presenti die de eadem ęcclesia et de omnibus rebus pertinentibus eidem ecclesię, quicquid voluerint sine omni contradictione nostra et heredum nostrorum, pro remedio animarum nostrarum et earum quę ibi sepulte sunt vel sepeliende erunt. Quam autem ęcclesiam Sancti Petri, cum omnibus rebus ad eam pertinentibus, scilicet nostri juris, donamus et concedimus, una cum accessionibus et ingressoras earum, seu cum superioribus et inferioribus suis, qualiter supra legitur, in integrum, supradicte ecclesię Sancti Petri Cluniacensi ad proprium habendum confirmamus, et quicquid juste voluerint habeant potestatem faciendi. Et insuper spondimus atque promittimus nos qui supra, Ambrosius et Oprandus, una cum heredibus nostris jam dictam ęcclesiam, qualiter supra legitur, ab omni homine defensare; quod si defendere non potuerimus, aut si parti supradicti monasterii Cluniacensis subtrahere quesierimus, tunc in duplum eam ęcclesiam, cum omnibus suis rebus, sub estimatione restituamus in consimilibus locis; tali itaque tenore ut nullus abbas de predicto monasterio Cluniacensi, qui nunc est vel pro tempore fuerit, neque aliqua prefate ecclesię habeat virtutem et potestatem predictam ęcclesiam, quę est hedificanda in jam nominato loco Provallio, submittere in alterius regimine ullo modo, sed semper maneat sub constitutione suprascripti cœnobii Cluniacensis, neque rebus ipsius ecclesię quam ei donavimus habeant virtutem vendendi, donandi, precariandi, commutandi, livellandi atque investituram faciendi, neque in beneficium dandi ullo modo, ut usus et fructus minuatur quoquo modo a predicta ęcclesia; quod si factum fuerit, irritum et vacuum permaneat, sed semper sit ad usum et sumptum fratrum monachorum qui in eodem monasterio ordinati fuerint, quia ad hoc statuimus et sic ordinavimus, et pro animarum nostrarum remedio nostrorumque parentum, necnon et pro omnibus vivis et fidelibus defunctis absolutione. Hanc enim cartulam et paginam donationis Vuiberti notarii tradimus et scribere rogavimus; in qua subter confirmans testibusque obtulit roborandam. Actum in suprascripto loco Provallio feliciter. Signum suprascripti Ambrosii et Oprandi, qui hanc cartulam donationis fieri rogaverunt. Signum manuum Hugonis et Petri seu Amizonis, lege Longobarda viventes; Rainerius et Hugo, item Hugo, Teuzo et Lanzo, Vuido, Grimaldus, Otto et Isinardus, Vuibertus, homines eorumdem Ambrosii scilicet et Auprandi ibi fuerunt, et vicini de ipso loco Provallio similiter, qui hanc cartam donationis laudaverunt. Ego qui supra Vuibertus, notarius sacri palatii, scriptor hujus cartulę offersionis, post traditam, complevi et dedi. Ego Johannes, notarius et judex sacri palatii, qui hoc exemplar ex autentico vidi et legi, et sic in eo continebatur, sicut in isto legitur, extra litteras plus minusve fuerint et hoc exemplum scripsi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung