CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3609     View  [Back]
Charta qua Rotbertus, Lingonensis episcopus, dat monasterio Cluniacensi ecclesiam de Arcu.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Quoniam consuetudinarium est et a predecessoribus nostris ad nos usque perductum, ut ea quę rata atque indissolubilia teneri vellent fideli litterarum custodię commendarent, eadem usi ratione quę infra scripta sunt, ne quandoque delerentur oblivione, litteris studuimus comendare. Ego igitur Rotbertus, sanctę Dei ęcclesię Lingonensis episcopus, precibus Cluniacensis abbatis Hugonis, monachorumque ejusdem loci ammonitus atque rogatus, nullo interveniente mercimonio, nulla, teste Deo, suffragante pecunia, consilio Lingonensis cleri, ęcclesiam de Arcu, premissis Cluniacensis ęcclesię fratribus concedo possidendam, ea videlicet conditione ut salvum et integrum in ea perseveret jus Lingonensis ęcclesię; suis videlicet temporibus, paratę et eulogię reddantur archidiacono, et archipresbitero debito servitia impendantur. Illud etiam precipue huic conditioni adjungimus, quod si pro aliqua facta injuria bannum episcopalem audierint, neque capellanus, neque monachus inibi divinum presumat exhibere offitium. Quicumque igitur hoc donum infringere presumpserit, non tantum iram Dei incurrat, verum etiam nostri vinculo anathematis subjaceat, donec de presumptione facta digne satisfaciat. Facta sunt hęc Gregorio papa existente, Philippo regnante, Rotberto Lingonis episcopante, Stephano cancellario dictante. S. Gozelini archidiaconi. S. Girardi archidiaconi. S. Hugonis archidiaconi. S. Girardi archipresbiteri. S. Amalrici decani. S. Norgaudi archidiaconi. S. Warnerii archidiaconi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung