CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3610     View  [Back]
Charta qua Wido, quondam Matisconensium comes, nunc monachus, dat monasterio Cluniacensi quinque colonias piscariamque cum servo.
Ego, in Dei nomine, Wido, quondam Maticensium comes, post vero Beati Petri apostoli Cluniacensis monachus, dedi omnipotenti Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo duas colonias cum piscaria, que mei juris esse videbantur, pro salute anime meę, alias quoque tres antiquiores colonias concessi, quas dudum Alberici comitis dono Cluniacensis possederat locus, cum uno homine, Alboldo nomine, censum IIII denariorum reddente quotannis. Et hec omnia feci ea intentione, ut post obitum meum in die anniversarii mei generale piscium omni anno, ex eisdem reditibus, fratribus copiose exhibeatur. Arnulfus et Gundulfus de duabus supradictis coloniis laudaverunt, et beneficium suum Cluniaco reliquerunt. Durannus quoque, cognomento Bunis, alius Durannus simili modo de aliis III coloniis antiquioribus, quarum cultores jure beneficii esse videbantur, laudaverunt, et quicquid inde super accipiebant Cluniacensi cęnobio werpiverunt in manu domni Yvonis prioris Cluniensis et domni Petri tunc temporis cellærarii; ac perinde in communis (sic) fratrum societate sunt admissi. Testes hujus rei hii sunt: Willelmus, comes Burgundię, Rainaldus, comes Maticensium, Maiolus miles de Vinzella, Bernardus miles de Blania.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung