CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3624     View  [Back]
Charta qua Liudbaldus de Puliaco dat monasterio Cluniacensi partem decimæ quam habebat apud Blanziacum.
Notum sit tam presentibus quam et supervenientibus, quod ego Liudbaldus de Puliaco reddo Domino Deo et beatis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, ubi domnus Hugo abbas magis prodesse quam preesse videtur, illam partem decimę quam habui in loco qui dicitur Blanciacus, et hoc pro salute animę meę omniumque parentum meorum, etiam cum laude pariterque consilio domni Wolfredi de Sinemuro, et Gerardi, consobrini ejus, et Gaufredi, nepotis dicti Gerardi, necnon Sigowini de Pariciaco. Hęc vero si quis deinceps ex meis parentibus mutando ullius ingenii arte pervertere temptaverit, Domini Dei odium suorumque predictorum apostolorum incurrat. Facta est autem hęc carta anno millesimo octuagesimo VII ab incarnatione Domini nostri Jesu Christi, XII kal. decembris, apud viculum Casellum, sceptra Francorum regente Philippo, in presentia domni Hugonis, Cluniacensium abbatis. Isti sunt testes qui viderunt et audierunt: domnus Senebrunus, domnus Petrus, domnus Dalmatius, Hugo camerarius.
(Au dos:) Carta de Blanziaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung