CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3629     View  [Back]
Charta qua Aremburgis, uxor Walcherii de Salins, dat monasterio Cluniacensi duos mansos in villis Parcei et Pollei.
In nomine Dei, Patris et Filii et Spiritus Sancti. Notum sit cunctis sanctæ Dei æcclesiæ catholicę fidelibus, presentibus et futuris, quod ego Aremburgis, uxor Vualcherii de Salins, timens diem juditii et penas ignis eterni, flammasque inextinguibiles, recognosco me multum peccasse contra Deum et sanctos ejus; ideoque ego supradicta femina, mortis timore perterrita, volo Deum et sanctam ejus genitricem omnesque sanctos ejus placare: videlicet de hereditate mea dare helemosinam Christi pauperibus, quia ipsa Veritas clamat in Evangelio dicens: «Date helemosinam et ecce omnia munda sunt vobis»; et in alio loco Dominus dicit: «Facite vobis amicos de Mamona iniquitatis, ut vos recipiant in eterna tabernacula». Unde ego, pro Dei amore et aliorum sanctorum, et pro animę meę remedio omniumque meorum parentum, dono Domino Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, locoque Cluniacensi, cui domnus Hugo abbas prodesse ac preesse videtur, fratribusque ibidem Deo servientibus, presentibus et futuris, videlicet dono duos mansos, unum in villa Parcei, quem tenet Grimoldus, cum suis appenditiis, videlicet campis, vineis, pratis, silvis, culto et inculto, cum omnibus quę ad ipsum pertinent mansum, sine alicujus calumpnia. Item dono alium mansum in villa Pollei, cum his quę ad ipsum respiciunt. Si quis autem hanc donationem infringere voluerit, (quod absit!) nisi ad satisfactionem venerit, sit anathema maranatha. S. Aremburgis, quę donum hoc fecit et testes firmare rogavit. S. Vuilelmi, filii sui. S. Arberti, filii ejus. S. Ascherii. S. Vualterii, filii ejus, de Salins.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung