CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3630     View  [Back]
Charta qua Aimericus comes dat monasterio Cluniacensi coenobium Sancti Lupercii in pago Elisano, apud Elsam constructum.
Ego Aimericus comes, filius Astenove comitis, recogitans apud memetipsum me pauca bona, plurima mala fecisse, insuper remordente conscientia, senciens me inter cetera mala quę commiseram nimis esse culpabilem propter quoddam monasterium Beatissimi Lupertii martiris, in pago Elisano constructum, mei videlicet juris, quod Bernardus comes, proavus meus, monastico ordini tradiderat ut monachi ibi regulariter viverent, quod per multorum annorum curricula fecerunt; sed tepescente monastico fervore, propter exuberantem quorumdam nequiciam monachorum seculariter illic viventium, ad tantam meis devenerat temporibus confusionem et ignominiam, ut taceam nefanda quibus illic inhabitantes implicabantur, unusquisque quod habere poterat, non commune, set proprie proprium esse diceret; accepi, omnipotentis Dei inspirante gratia, consilium cum venerabili archiepiscopo W[illelmo] Ausciensi, qui sepius me pro hujusmodi terribiliter increpabat, dicens me reum esse dampnandumque fore in extremi judicii die, ut ad pristinam religionem illud redigerem et dignitatem. Quod consilium placuit uxori mee Ævierne et filio meo Astenove et fratri meo Bernardo, et uno consensu, pari affectu, non dissimili devotione, cum consilio et voluntate vicecomitis Petri de Gavaried et aliorum terrę nobilium, dedimus predictum monasterium pro redemptione animarum nostrarum et parentum nostrorum cum omni libertate et quidquid ad ipsum locum pertinet, Deo et Beato Petro, et domno Hugoni abbati Cluniacensi, successoribusque ejus, in manu domni W[illelmi], archiepiscopi Ausciensis, in loco et vice domni abbatis, ad regendum et possidendum perpetualiter, ut sit ab hac die et deinceps juris Beati Petri Cluniacensis cęnobii, quemadmodum est monasterium Beati Orientii, quod est situm in suburbio Auscię civitatis, quod nos similiter dedimus Deo et Beato Petro et domno Hugoni, abbati Cluniacensi, quatinus per illius et seniorum Cluniacensium orationes peccatorum nostrorum mereamur invenire remissionem. Hoc tantum volumus, ut quia uterque locus ad nos pertinet, et sub nostra potestate et tuitione consistit, ille qui locum Beati Orientii per manus abbatum Cluniacensium tenuerit, monasterium Beati Lupercii [martiris] apud Elsam constructum teneat, regat et ordinet, ad honorem et gloriam omnipotentis Dei. Fuit enim quondam similiter sub potestate et ordinacione abbatis Beati Orientii. Fecimus autem hanc donationem Deo et beato Petro, sicut predictum est, in manu domni W[illelmi] archiepiscopi, anno [incarnationis Dominicę] M.LXXXVII, in Romana ecclesia presidente papa Urbano, regnante Philippo rege Francorum. Visores et laudatores hujus negotii fuerunt hi: Petrus de Big, prepositus Beate Marię; Sancius, archidiaconus, de Big; Willelmus, prior Sancti Genii; Bernardus, capellanus archiepiscopi, hujus carte scriptor; Petrus, armarius Beati Orientii; Raimundus Bernardus miles, frater archiepiscopi. Bernardus; miles de Pordelano; Bellus, miles de Casa Nova, et Bernardus, filius ejus, et Catellus, frater ejus; Wilelmus Garsias, miles ipsius loci; Garsia Bernard, miles ejusdem loci, et quam plurimi alii.
(Au dos:) Karta de Elisan monasterio.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung