CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3633     View  [Back]
Notitia quomodo Stephanus, abbas, et Ermenaldus, prior Sancti Rigaldi, in Cordam insulam venerunt et deinde cellam condiderunt in loco qui dicitur Grava, quam Cluniacensi monasterio subdiderunt.
Notum sit omnibus presentibus atque futuris fidei cultoribus, quod ego Stephanus, abbas Sancti Rigaldi, et frater Ermenaldus, prior ejusdem loci, votiva concordia declinare volentes tumultuosas procellas secularium actionum, Christo presule, devenimus in Corda insulam, a parte occidentali in Oceano sitam. Cumque gratia solitudinis ibi manere vellemus, ipsam insulam juris ęcclesię Cluniacensis esse audivimus. Factis itaque litteris, assensum domni Hugonis, abbatis, super hoc quesivimus, et paulo post ipsius litteras melliflua consolatione conditas, cum auctoramento habitandi et edificandi in fidelitate apostolorum Petri et Pauli et sua suscepimus. Venerat autem ad nos cohabitandi gratia quidam Cluniacensis monachus, nomine Willelmus, vir ingeniosus, laboriosus piscandi, acquirendi sollertissimus, in cunctis actionibus accommodatissimus. Ipso itaque retia componente, piscarias construente, qui eo tenus rebus pauperes eramus, Deo multiplicante, exuberare cepimus. Audientes itaque homines finitimę regionis famam nostrę conversationis, optabant perfrui solatio nostrę collocutionis. Sed quoniam illuc vix intratur sine metu naufragii, multum timebamus ut aliquis interiret, dum nostri causa tantum periculum subiret. Gratia igitur hęc evadendi pericula, monachis ac principibus multa prece suadentibus, haud procul ab ipsa insula in locum qui dicitur Grava transmigravimus, ibique illis ad quos pertinebat concedentibus, edificare inchoavimus. In primis itaque laici, quorum juris erat ipsa possessio, nobis nostrisque successoribus inde cartam fecerunt, cui propriis manibus signa confirmationis impresserunt. Postea vero ad nos pusillos est venire dignatus vir venerandus domnus Amatus, Romanę sedis legatus, idemque Burdegalensis archiepiscopus, qui nobis plurima dignanter indulsit, missam sollemniter cantavit, aquam exorzizavit, cimiterium consecravit, nobiscum manducavit, nummos et quedam alia nobis donavit, ut strenue edificaremus non solum concessit atque laudavit, verum etiam sub obedientia imperavit. His omnibus interfuit domnus Petrus Burdegalensis ęcclesię decanus et archidiaconus, quo rogante, laudante et concedente, domnus Amatus illa complevit. Antequam vero oratorium inciperemus, ipse domnus Petrus, et archipresbiter domnus Achelmus, collaudaverunt et loca designaverunt. Erant autem hujus operis coadjutores, non solum predictus Willelmus, sed etiam alii monachi Cluniacenses. Considerantes itaque nobis multa provenire ipsorum consilio, et ex redditibus supradictę insulę, quę juris est Cluniacensis ęcclesię, scientes etiam jam ex longo tempore antequam huc venissemus, quicquid habebamus, quicquid acquisituri vel edificaturi eramus, domno Hugoni abbati et ęcclesię Cluniacensi nos concessisse, in eadem sententia permanentes unanimiter concordamus, ut nos et omnia nostra quęcumque sunt vel quę futura sunt ęcclesię Cluniacensi subiciamus et in eorum jus in perpetuum transfundamus. Hoc pariter laudamus, concedimus et confirmamus. Si quis autem istam donationem nostrique laboris laudabilem dispositionem infringere vel inquietare presumpserit, angeli percutientis gladio trucidetur, et ab electorum Dei consortio in perpetuum separetur, nisi resipuerit, et ab hujus dispositionis inquietacione cessaverit. Fiat. Fiat. Amen.
(Au dos:) Carta Stephani Senis de se ipso et de loco Grava ad Cluniacum.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung