CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3635     View  [Back]
Epistola Urbani papæ II, ad Hugonem, abbatem monasterii Balmensis, qua privilegia bonaque dicti monasterii confirmat.
Urbanus episcopus, servus servorum Dei, Hugoni karissimo filio Balmensi abbati ejusque successoribus legitimis imperpetuum. Potestatem ligandi atque solvendi in celis et in terra beato Petro ejusque successoribus auctore Deo principaliter traditam illis ecclesia verbis agnoscit, quibus per eum Dominus allocutus est: «Quecumque ligaveris super terram erunt ligata et in celis, et quecumque solveris super terram erunt soluta et in celis.» Ipsi quoque et proprie firmamus et aliene fidei firmamus et aliene fidei confirmacio eodem Deo auctore prestatur cum ad eum dicitur: «Rogavi pro te ut non deficiat fides tua, Petre, et tu aliquando conversus confirma fratres tuos.» Oportet ergo nos, licet indigni Petri residemus in loco, prava corrigere, recta firmare, et in omni ecclesia ad interni arbitrium judicis sic disponenda disponere, ut de vultu ejus judicium nostrum prodeat, et oculi ejus videant equitatem. Tuis igitur, karissime fili, Hugo, Bisuntinique archiepiscopi Hugonis piis peticionibus annuens, tibi tuisque legitimis successoribus Balmense cenobium regendum ac disponendum presentis decreti nostri pagina confirmamus cunctaque tam in monasteriis quam in ecclesiis ad idem Balmense cenobium pertinentia; videlicet monasterium Sancte Marie Grandi Fontis cum omnibus apendiciis suis, monasterium Sancti Petri Gaudę, monasterium Sancte Marie infra urbem Bisunticam quod vocatur Jusanum, monasterium Sancti Eugendi Eticę, monasterium Sancti Lauteni, ecclesiam Sancti Johannis Balme cum capella Crancet, ecclesiam Sancti Gervasii Victoris, ecclesiam Sancti Nicholai Carneti; ecclesiam Laviniaci, Montis Huin, Caveriaci, Cavaniaci, Brariaci; ecclesiam Sancti Desiderati Ledonis, Lisintiaci, Larnaci, Desnensis; ecclesiam Donblensem; ecclesiam de Guars, Montis Tolose, Asnens, Montis Alacris, Neblensis Castris; ecclesiam Sarmacie, Sabonarie, Alefracte, Cortunne, Mulnet, Ver, Buuliaci; Sancti Mauricii et Sancti Germani Grausonis, Baensis, Bellimontis, Montis Roolenis, Esciconis, Rancinaci, Gelerensis, Beneventi, ecclesiam Belle Vrave, Ciensis ville cum capella castri, Sancti Reneberti, Sancti Stephani de Ponte, donni Petri de Arlico, Vistrivici, ecclesiam Poloniaci cum capella castri, Marriaci, Platani, Sancti Sabini, ecclesiam Aquensis, Solciaci, Spictensis, cum apendiciis earum. Preterea per presentem nostri privilegii paginam, apostolica auctoritate statuimus, ut quecunque nunc idem cenobium possidet, sive in crastinum largicione principum, concessione pontificum vel oblatione fidelium legitimis modis poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. Decernimus ergo ut nulli omnino homini liceat idem cenobium temere perturbare aut ei subditas possessiones auferre, minuere vel temerariis vexacionibus fatigare, sed omnia integre conserventur eorum pro quorum sustentatione concessa sunt usibus profutura, salva Bisuntini archiepiscopi canonica reverentia. Sane si quis in crastinum archiepiscopus aut episcopus, imperator, aut rex, princeps, aut dux, comes, aut judex, aut persona quelibet magna vel parva, potens aut inpotens, hujus nostri privilegii paginam sciens, contra eam temere venire temptaverit, secundo terciove commonitus si non satisfactione congrua emendaverit, a Christi ecclesie corpore eum auctoritate potestatis apostolice segregamus. Conservantibus autem pax a Deo et misericordia presentibus ac futuris seculis conservetur. Amen. Ego Urbanus catholice ecclesie episcopus subscripsi. Datum Rome, V kalendas januarii, per manus Johannis sancte Romane ecclesie diaconi cardinalis, anno Dominice incarnationis Mo LXXX VIIII, indictione XIII, anno pontificatus donni Urbani pape secundi secundo. (Cercles concentriques et Bene Valete)
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung