CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3637     View  [Back]
Charta qua Hugo de Cusduno dat monasterio Cluniacensi, concedente Fulcone Belvacensi episcopo, duas ecclesias in villa Allincurte sitas.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen. Omnis qui semetipsum intelligit hominem duabus naturis, anima videlicet rationali et corpore, constare cognoscit. Qua in re videtur esse parti utrique digneque suos providere. Et quia justum est de resurrectione cogitare, valde necessarium est pro peccatis offerre: Unde beatus Augustinus: «Animas,» inquit, «defunctorum posse relevari pietate suorum viventium.» Quapropter ego Hugo de Cusduno, Dei gratia, de salute animę meæ, immo et patris mei et matris meę multum precavens in futurum, duas videlicet æcclesias sitas in villa quæ vocatur Allincurtis, quarum una est fundata in honore sanctę Margaritę virginis et martyris superius in monte; altera in honore sanctę Dei genitricis et virginis Marię in valle sita, ad quam tota parrochia ejusdem villę pertinet, sanctę matri æcclesiæ Cluniacensi atque beatis apostolis Petro et Paulo, necnon donno Hugoni abbati ceterisque fratribus ejusdem æcclesię condonavi. Et notum sit omnibus Christi fidelibus, quod Thomas, filius Thomæ, qui decimas hearundem ęcclesiarum tempore illo de me tenebat, dedit et ego concessi. Hujus vero donationis testes sunt: Teuzo, Hilbertus, Arnulfus, Raimulfus, Walterus; milites isti affuerunt et plures alii. Molendinum vero subter villam de quo ego et Hyvo, Noviomensis castellanus, litigabamus, dedi; defunctoque Hyvone, filius ejus Hugo condonavit. Hujus donationis testes affuerunt: Aganus, qui etiam partem suam donavit, Huardus prepositus, Guitbertus pedagogus, Rotbertus. Alterum vero molendinum parum superius illo donavi, et Huulardus, qui de me tenebat, æcclesię beatę Margaritę virginis, et uxor ejus Odda condonaverunt. Hujus vero donationis testes sunt: Philippus, Arnulfus, Ayrardus, Richardus, Alelmus, Petrus, Rodulfus, Galterius, Oddardus. Si vero aliquis beneficia de me tenentium beatę Margaritę virgini suum beneficium aliquando vellet donare, omnino id sibi facere liceret, absque ulla requisitione pecunię, quam ego Hugo vel aliquis successorum meorum exigeret. Præfatas ecclesias cum altaribus et omnia ad eas pertinentia, terras scilicet arabiles et silvas, prata et vineas, servos et ancillas dedi. Si quis vero, quod futurum esse non credo, de heredibus meis contra hanc donationem aliquid calumpniaverit, ejus repeticio effectum non habeat, sed cum Symone mago, et Juda Scarithothe, Datan quoque et Abiron, iram omnipotentis Dei incurrat. Qui vero bene administraverit, particeps hujus helemosinę fiat. Ego Fulco, Dei gratia sanctę Belvacensis æcclesię episcopus, volo ut notum sit omnibus Christi fidelibus, quod hoc donum concessi, et confirmavi, et æcclesię Cluniacensi ex nostra parte condonavi, et Lisiardus earundem æcclesiarum concessit archidiaconus. Hujus vero donationis testes sunt: Rogerius, Hugo de Sancto Pantaleo, Arnulfus Aleymus, Raimulfus, Lancelinus frater meus, et Petrus. Ut igitur hęc inconvulsa permanerent, coram istis testibus et monachis atque canonicis necnon presbiteris nostri episcopatus sicut sunt prescripta confirmavi. † Hoc signum nostra propria manu feci, et insuper sigillum nostrę auctoritatis, quatinus firmius sit donum, apposui. Ex parte etiam Dei omnipotentis, beatorum quoque apostolorum Petri et Pauli auctoritate et nostra, omnes qui contraire vel contradicere presumerent excommunicavi. Escelina, uxor Hugonis, et fratres ejus prefatum donum laudaverunt et confirmaverunt.
(Au dos:) Carta de ecclesia Sancte Margarite virginis, confirmata a domno Fulchone episcopo Belvacensi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung