CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3644     View  [Back]
Charta qua Anselmus de Brixia miles et uxor ejus Raimodis dant monasterio Cluniacensi res suas in villa Estavel et mansum de Tartarel cum servo.
Notum sit omnibus hominibus, tam presentibus quam futuris, quod ego Anshelmus miles de Brixa, veniens ad extremum diem mortis, accipio habitum Sancti Benedicti, propter timorem gehenne ignis, in loco qui vocatur Cluniacus, et dono Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et loco supradicto, unum mansum in villa Estavel, quem tenet quidam villanus, nomine Serviens, cum uxore sua et filiis et filiabus suis, vel omnia que ad ipsum mansum pertinent, et omnem censum quod mihi reddebant, totum ego Anselmus, que suprascripta sunt dono, laudo et confirmo sine ullo calumniatore, pro remedio anime mee et in locum sepulture. Item ego Raimodis, uxor supradicti Anselmi, veniens ad finem vite, dono similiter in eodem loco, ut tradant me sepulture et habeam partem in orationibus eorum, dono Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et loco supradicto, unum mansum, qui vocatur de Tartarel, et unam vineam et unum servum, qui vocatur Bernardus. S. Anshelmi, qui hoc donum fecit et testes firmare rogavit. S. Raimodis, uxoris ejus. S. Anshelmi filii sui. Item signum filiorum ejus et filiarum. S. Bernardi. S. Girardi. S. Rodberti; et signa duorum geminum filiorum ejus. S. Guzeranni de Cortavax, et S. Rodberti de Cristul.
(Au dos:) Carta Anshelmi de Brixa et uxoris ejus Raimodis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung