CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3645     View  [Back]
Epistola fratris B., prioris Sancti Licerii, Hugoni abbati Cluniacensi, qua ei mandat inter cætera episcopum Bigorritanum domui Sancti Licerii penitus infestum esse.
Reverentissimo domino suo et patri Hugoni abbati, frater B. prior Sancti Licerii, obedientiam cum omni subjectione. Mandavit mihi Sanctitas Vestra quatinus mulam convenientem ad sellam vestram vobis mitteremus. Quia vero in partibus nostris idoneam vobis invenire non potui, triginta aureos optimos per priorem Alariaci vobis transmisi. De cetero noverit Vestra Prudentia episcopum Bigorritanum domui vestre Sancti Licerii per omnia infestum esse, et malas consuetudines ac censualia convivia, que plurimi receptus vocant, tam in ecclesiis quam in obedientiis nostris injuste velle imponere. Quapropter Discretio Vestra provideat aliquod preceptum in litteris vestris aut ex precepto apostolici aut rogatu predicti episcopi, super his mihi faciatis, quoadusque controversiam que inter nos et episcopum illum existit, a presentia nostra vel ab aliquo fratre nostro plenius agnoscatis. Orationibus vestris me commendo, paratus ad servicium vestrum posse nostro.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung