CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3646     View  [Back]
Charta qua Rotbertus de Vitriaco dimittit servum, nomine Stephanum, quem monasterio Cluniacensi vindicabat.
Omnis justicia ad dominum suum revertitur. Injustus enim possessor, etsi ad tempus gaudeat, etsi aliquanto tempore floreat, ad ultimum tamen sicut arbustum sine radicis suco eradicatur. Hec ego Rotbertus de Vitriaco considerans, quia hactenus injuste servum Sancti Petri, Stephanum nomine, calumpniabar, et mee servituti addicere conabar, injusticiam meam recognoscens, eum sine aliqua querela Sancto Petro Cluniensi [dimisi], ita ut nec ego, nec aliquis heres meus ab hac die calumpniari presumat.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung