CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3649     View  [Back]
Notitia altercationis pro hominibus Cluniacensibus et Sancti Vincentii Matisconensis in potestatibus de Osano et de Blanosco.
Primo venit quidam liber homo ad Osanum villam, qui cum ibi in libera voce mansisset, commendavit se senioribus ipsius ville. Contigit ut postea quædam libera femina similiter advenerit, quam predictus homo duxit uxorem, et procreatis infantibus ambo defuncti sunt. De quibus infantibus una femina venit ad Blanoscum, nomine Marchildis, aliis in Ausano remanentibus. Marchildis autem accepit maritum de Blanosco, de quo genuit infantes Guntardum et Gunterium et Ermensindam, matrem Ingelmari; et ita factum est ut inter duas istas potestates parentela dividatur. Quidam homo, nomine Adelelmus, fuit servus Cluniaco et accepit uxorem de villa Ausanum, nomine Ausanam. Sed quia de potestate Sancti Vincentii erat, dedit pro ea duo mancipia; postea conquisierunt alodum, quem ipsa Ausana jam vetula vendidit paribus suis de villa Aiona; hereditatem suam quam habebat in Ausana similiter vendidit. Nunc vero filia ejus, cum ei servitium a Cluniaco quereretur, dixit publice quod per occasionem de matre sua transferret se ad potestatem Sancti Vincentii. Hoc legaliter probari potest. Rainnaldus tenet jam Albertum et Fredelenum et Teodonum; isti sunt de Cluniaco. De Aiona Rainaldus etc ...
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung