CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3654     View  [Back]
Charta qua Sigaldus, prior Cluniacensis, notum facit Walterium et Artaldum de Berziaco medietatem silvæ in honore Berziacensi monasterio Cluniacensi werpivisse.
Quoniam abundante iniquitate et frigescente caritate a nonnullis quędam injuste calumpniando usurpantur, cauta consideratio anteriorum previdit et reperit scripta et notamina literarum, ut, quia pro conditionis humanę incerto statu cunctis mortalibus inevitabiliter determinato semperque se presentes nequeunt exhibere, literis saltim valeant ad posterorum memoriam atque sensum acta sua dictave transmittere sive deducere. Ergo ego Sigaldus, tenens ea tempestate prioratum Cluniacensis religiosi cenobii, in comparatione quam ab illis de Monte Merlaco, cum consensu fratrum nostrorum ac laudatione hujus patrie nobilium, feci de honore Berziacensi, quid calumpnię prius et postmodum quid verpitionis insurrexerit, nolo latere presentes et futuros cujusque gradus et conditionis. Walterius et Artaldus de Berziaco extotam nobis silvam calumpniabantur; sed postea facto inde placito accepit a nobis Artaldus centum solidos summam, de quibus Walteterius habuit XX solidos, insuper etiam uxor ipsius Artaldi auri unciam, ac medietatem ab omni infestatione liberam nobis et cunctis Cluniacensibus fratribus perpetuo possidendam absque ulla calumpnia aut consuetudine mala dimiserunt, tali tenore vel conventione, ut duo ibi ponantur forestarii, unus ab ipsis et alter a nobis, quique tamen utrique parti faciant jusjurandum unanimitatis et fidelitatis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung