CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3659     View  [Back]
Charta qua Gislebertus, comes Clarimontis, atque uxor et frater ejus dant monasterio Cluniacensi medietatem ecclesiæ Sancti Symphoriani, in episcopatu Leodiensi.
In nomine sanctę et individuę Trinitatis. Notum sit omnibus tam pręsentibus quam futuris, quod ego Gislebertus, comes Clarimontis, et frater meus Herimannus atque uxor mea Leugardis tradidimus beatis apostolis Petro et Paulo in Cluniacensi monasterio, ubi domnus abbas Hugo preest, pro animabus nostris vel parentum nostrorum, partem mediam ęcclesię Sancti Simphoriani et quicquid habuimus in circuitu, sive in agris, sive in pratis, sive in arboribus, sive in aquis, advocationem tantum retinentes in manu nostra. Obtinuimus autem apud Leodicensem episcopum Heinricum, ut predicta ęcclesia per se stet nulli obnoxia servituti, jus proprium habens baptismi atque sepulchri, nullique aliquem respectum solvens, nisi quatuor tantum denarios episcopo Leodicensi in uujus parochia sita est. De nemore autem nostro habitantes ibi accipient quantum voluerint, sive ad ędificandum, sive ad ignem faciendum; sed minime vel ad vendendum, vel ad dandum. Concessimus etiam omne usuarium de eo bestiis eorum, sive bobus, sive porcis, sive aliis. Actum est istud anno ab incarnatione Domini Mo. XCo. Io, epacta lunę XXVIII, regnante Heinrico imperatore IIII, episcopo autem prędicto Heinrico Leodicensi ęcclesię presidente. Hujus rei testes sunt: Onulfus de Strees, Lanfridus de Tillon, Godefridus de Jalein, Robertus de Maules et filii ejus, Robertus et Boso, Herimannus de Hes, qui donum recepit; Rodulfus, Lambertus, Fulcuinus de Flones, Gualterus et Adelardus de Loverval, Gotefridus de Paseleu, Arnulfus de Strepett, Adelardus de Fontenes, Teodericus de Marcines. Huic traditioni legitimę placuit etiam postea amitę meę Ermingardi comitissę et filiis ejus pariter concordare, suamque partem, quam in predicta ęcclesia paterno jure possidebant, eisdem beatis apostolis simili definitione eodem anno contradere, coram jam dicto venerabili ac pię memorię Henrico episcopo, et coram idoneis testibus qui infra subscripti sunt: canonici Elbertus de Sancto Lamberto, Tiebaldus de Sancto Michaele; laici Lambertus de Forun, Onulfus de Strees, Gualterus et Tiefridus fratres Razonis de Strees, Everardus de Jandrinivol et multi alii. (Trace de sceau plaqué)
(Au dos:) Carta Giselberti, comitis de Claromonte, et amite ejus de ecclesia Sancti Simphoriani, in episcopatu Leodicensi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung