CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3661     View  [Back]
Charta qua Rainaldus, Remorum archiepiscopus, concedit monasterio Cluniacensi altare de Turri super Maternam ab invasoribus restitutum.
In nomine sanctę et individuę Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus Sancti. Ego Rainoldus, nomine non meritis Remorum archiepiscopus, universis beatę vere matris ęcclesię filiis, tam his quorum nos presentialis existentia attingit, quia his quorum nos posteritas subsecutura expectatur, intimatum esse studui, cum primum nos ad dispensationem Remensis ęcclesię divinę pietatis vocatio accersivit, circa hoc sollertię nostrę studium potissimum desudasse, ut altaria quę antecessorum nostrorum negligentia in laicorum jura concesserant, quavis occasione ad ęcclesiasticas personas revocarentur, et ab injusta secularium hominum servitute emancipata quibuslibet servis Dei juxta canonicam sanctionem erogarentur. Quia ergo altare de Turonis super Madernam quorumdam potentum de Plagaiotri violenta usurpatio occuparat, post plerosque incassum consumptos labores, id demum ab ejusdem, Spiritus Sancti suffragante consilio, imperavimus ut nobis illud redderent, si redditum ęcclesię Sancti Petri Cluniacensis impertiremus. Sane cum fratres loci hujus amplissimo semper coluerimus et amore et honore, ut eos nobis ex devotis devotiores redderemus, altare hoc illis religiosę hujus conventionis pactione interposita, absque persona, perpetualiter tenendum concessimus, ut quotannis anniversarium nostrum in ecclesia Cluniacensi cum pleno officio, missa videlicet et vigilia, in fratrum conventu celebretur, et ut eadem die duodecim pauperes de cibo qui diei competat reficiantur. Quod si quicquam quod animę nostrę expediat, fratribus adnectere placuerit, inde nos et gratias referemus, et si qua a nobis beneficia expostulabunt, ea longe facilius assequentur. Denique placuit ut et hoc stabiliretur, quatenus de omnibus successoribus nostris hoc fieret, ut cum eos obisse fratres acciperent, pro eis plenum officium celebrarent. Ceterum cum quempiam canonicorum Remensium ad vocem pulsantis judicis carnis universę viam ingredi contigerit, cum primum de transitu canonici fratres Cluniacenses certi effecti fuerint, missam unam generalem et vigiliam pro anima canonici celebrantes, fontem misericordię Dominum deprecentur. Postremo in nostrę hujus donationis pagina in posterum non cassanda prorogetur, testamentalibus auctoritatis nostrę litteris eam inrefragabiliter corroboratam, cum sigilli nostri additamento adstipulavimus; et ne quis eam ausu temerario violare presumat, sub anathemate interdiximus. S. domni Rainoldi archiepiscopi. S. domni Rotgerii, Catalauni episcopi. S. Elinandi, Laudunensis episcopi. S. Rabodi, Novimensis episcopi. S. Manasse archidiaconi. S. Aritulfi archidiaconi. S. Manasse prepositi. S. Leuvini decani. S. Hugonis. S. Mainardi. S. Dudonis presbiteri. S. Herimanni. S. Ermenrici. S. Godefridi diaconi. S. Fulconis. S. Ade. S. Widonis subdiaconi. Actum Remis, in archivo pontificali, anno incarnati Verbi Mo XCo Io, indictione XIIII, regnante glorioso Francorum rege Philippo anno XXXo IIo, archiepiscopatus autem domni Rainoldi anno VII. Godefridus cancellarius recognovit, scripsit et subscripsit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung