CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3664     View  [Back]
Charta qua Johannes, Aurelianensis episcopus, confirmat libertatem ecclesiæ apud Pithuerense castrum ædificatæ.
In nomine sancte et individue Trinitatis. Ego Johannes, Dei gratia Aurelianensis episcopus, notum esse volo cunctis fidelibus, tam presentibus quam futuris, quia adiit presentiam nostram Albertus, Tescelini filius, obsecrans ut ecclesiam, temporibus predecessorum nostrorum, Rainerii videlicet et Arnulfi, episcoporum, fundatam et ædificatam apud Pithuerense castrum, in alodo suo et participum suorum, ultra fluvium Axonię, ad caput pontis, quam pro redemptione animarum antecessorum suorum, sueque ipsius et uxoris sue, heredumque suorum, Deo sanctoque Petro Cluniacensi dederat, liberam omnium consuetudinum nostrarum esse concederem; quod salva consuetudine et subjectione ęcclesię Sancte Crucis Aurelianensis libenter concessi, ita tamen ut solis illius loci vel alodi habitatoribus in ęcclesia predicta divinum peragatur officium, nullusque alterius ęcclesię parrochianus vel ad baptizandum, vel ad benedicendum, seu ad tumulandum, absque consensu proprię ęcclesię sue ibi recipiatur, nec etiam burgensium jam dicti castri ad habitandum quasi in refugio sine consensu nostro suscipiatur, sed sicut supra diximus, ęcclesia illa libera et quieta sit nostrarum consuetudinum, non reddens sinodum vel circadam ut cetere ęcclesię, et a matre ęcclesia postulans et accipiens crisma et oleum more aliarum ęcclesiarum. Quam libertatem ne cui posterorum infi[r]mare liceat, scripto memorię sequentium commendari volui, utque firma et inconcussa permaneat manu propria subterfirmavi. Actum Aurelianis, anno ab incarnatione Domini millesimo nonagesimo secundo, regnantę Philippo anno XXVIIIIo. Signum Johannis episcopi. S. Santhonis decani. S. Groiffridi subdecani et archidiaconi. S. Radulfi archidiaconi. S. Hugonis archidiaconi. S. Johannis archidiaconi. S. Alberti militis. S. Tetbaldi. S. Simonis. S. Girardi S. Teodevini. S. Stephani prepositi. S. Constantii. S. Odonis cancellarii.
(Au dos:) Ecclesia Pithuerensis castri.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung