CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3665     View  [Back]
Charta qua Humbertus, filius Uldrici et Adalgui, dat monasterio Cluniacensi ecclesias de Curcellis et de Curfrasno ad monasterium fundandum.
Cunctorum potentissimo conditori digne servire cupientibus, ejusque promissionis hereditatem adipisci desiderantibus, omnibus christicolis ab eodem summo conditore formatis et reformatis, talis assidua et cotidiana debet esse intencio et cura, quatinus ipsi a quo sibi humanam et rationabilem collatam esse noverint substanciam subdi benigno animo et obedire studeant summo studio, atque eis multum est exoptabile, non solum ut bonorum operum exsecutione ipsius evadere possint terribilem iram, set etiam summa sollicitudine procurandum, ut pro caritate et justicię operibus ejusdem piissimi creatoris exoptatissimam mereantur consequi gratiam ejusque cohabitationis cum supernorum civium collegio digni efficiantur jocundissimam assequi leticiam. Ego igitur, in Dei nomine, Humbertus, audiens cotidie per sacrarum scripturarum auctoritatem, male agentibus minari penas et juste operantibus promitti sydereas mansiones, desiderans aliquod invenire confugium, ubi possim declinare insidias meorum peccaminum, nullum tam salubre potui reperire consilium, quam si edificarem juxta possibilitatem meam aliquod monasterium monasticę religioni aptum, ubi cotidie Deo et sanctis ejus congruum exhiberetur servicium. Ad hoc tamen agendum et perficiendum, ad Cluniacense monasterium venerabilis Hugonis, abbatis ejusdem cœnobii, fratrumque ibi degentium misi expetiturus auxilium. Quorum consilio confortatus, anno ab incarnatione Domini millesimo XCo IIo, regnante Heynrico rege nobilissimo, inspirante Deo, ut credo, cordi meo, ut æcclesiam de Curcellis cum omnibus appendiciis suis, sicut Durannus presbiter ante tenebat, donarem Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et loco Cluniacensi, cui domnus Hugo abba preest, omnibusque successoribus ejus, ut ipsi jam dictum locum teneant et possideant. Addo huic donationi sex jugera terræ subtus villam et unum pratum quod ibi habebam et totam de vino decimationem de ipsa villa, usamentum insuper in omnibus silvis, campis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, nominatim etiam silvam de Bancon, piscariam quoque in lacu positam, per quindecim dies unam levatam. Adjungo etiam huic dono æcclesiam de Curfrasno cum omnibus quę ad eam pertinent, exceptis duobus solidis quos æcclesia Sancti Stephani de Bevat debet ibi habere. Supradictum vero locum cum omnibus quę ad eundum locum concessimus, ita ut supra ordinavimus, dono Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, pro remedio animæ meæ et pro remedio animarum patris mei Uldrici et matris meæ Adalgui, et fratris mei Cunonis, conjugis meæ, patrisque sui Ezonis, et matris sue Aremburgis, et filiorum meorum atque filiarum, antecessorum quoque meorum Sieboldi et alterius Sieboldi, Rodulfi filii ejus advocati, Udalrici filii ejus, Cunonis avunculi mei, Gausberti Sedunensis episcopi, et omnium parentum nostrorum defunctorum, presentium et futurorum, pro remedio etiam seniorum nostrorum, et pro remedio Burchardi Lausonensis episcopi, et pro remedio animę Duranni ejusdem æcclesiæ presbiteri, pro remedio quoque animarum omnium seniorum seu hominum nostrorum, necnon pro salute omnium illorum qui adjutores hujus helemosinę extiterint. Et si quis servus aut ancilla nostra aliquid de alodio suo ibi donare voluerit, nos concedimus. Si quis autem, (quod absit, et quod futurum esse non arbitror!) extiterit aliquis, aut ego, aut ullus ex heredibus meis, et liberis, aut ulla opposita persona, aut ullus homo qui hanc nostram donationem contradicere velit, primitus omnipotentis Dei terribilem iram incurrat, Sanctæque Mariæ et sanctorum apostolorum Petri et Pauli, omnique maledictioni veteris et novi Testamenti subjaceat, et insuper coactus centum auri libras ei cui calumpniam intulerit persolvat. Qui hanc nostram donationem confirmare voluerint, omnibus benedictionibus Domini repleantur, et cum angelorum consortibus ad æterna gaudia perducantur. Amen. Trado etiam huic æcclesiæ servos et ancillas his nominibus: Osburgam cum infantibus suis, Adeleidam cum infantibus suis, Ruzam cum infantibus suis, Emilinam, Riculfum.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung