CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3666     View  [Back]
Charta qua notum est quo Durannus, præpositus de Berziaco, werpit alodium suum monasterio Cluniacensi.
In nomine sancte et individuæ Trinitatis. Notum sit tam presentibus quam futuris, qualiter Durannus, prepositus de Berziaco, omnem alodum suum donavit, et totum beneficium cum omnibus terris quas habere videbatur ex nobis, werpivit in manu domni Hugonis abbatis et nostra, videlicet Jozeranni, domnique Siguini, Sergii, Humberti quoque decani et aliorum fratrum nostrorum, sub testimonio quoque laicalium personarum istarum: Wichardi cognomento Nasuti, Hugonis Mediolanensis, Artaldi de la Bruiere, Humberti nepotis alterius Humberti prepositi, Roberti Calvi, Willelmi famuli Harditi, multorumque aliorum. Hanc autem sui fundi werpitionem nostrique feodi iccirco {corr: idcirco} fecit, quod se parentesque suos ex diversis rebus injustam pervasionem commisisse negare non potuit. Sed domnus abbas, modum servare cupiens, elegit retinendum mansum unum in proprio dominicatu, cum omnibus terris ad eum pertinentibus, et quas propter eum tenere solebat Durannus, vineis scilicet, campis, pratis, insuper retinuit terram illam que fuit olim coqui vicecomitis Wigonis, cum curtile quodam in villa alia; unde Hugo Mediolanensis calumpniam quamvis injustam movere conabatur, adjunctis etiam prandiis omnibus que debentur a colonis per vendemias, cum mensura una musti de singulis cuppis, que nimirum metreta vocatur brazaige. Hec sunt in nostrum dominicale jus transcripta, ita ut nihil de omnibus his Durannus habeat querendum ulterius, nec per eum quisquam alius. Porro, quamdiu perstiterit in fidelitate nostra, sunt ei non ex debito, sed ex gratia promisse medietates redituum ex cunctis sive alodii sive beneficii reliquorum facultatum, quas nomine alodii seu feudi suas vindicabat, suoque ascribebat, ut totam hanc partem per misericordiam, qui totum perdiderat secundum justicie censuram; ita tamen ut ad suam medietatem convertat potius quam ad nostram quicquid a se vel a nobis alienavit, et apud extraneos obligavit et a calumniosa queque sumens nobis quieta relinquat in divisione nostra, quousque ad pacem redigat universa. His singulis quoque mansis quos in dominicatu suo tenebant Rotbertus et Wigo, quando nobis dederint eos, concesserunt Duranno panes duos cum vini sextario uno, et quatuor deneratis carnium. Et ut misericordie mensura cumulata murmurationis illi vel retractationis occasio omnis tolleretur, LX illi solidos a decano obedientie supradicte de Berziaco. Ipse autem Durannus cum filiis suis sacramentum fecit, et juravit super sanctum altare in turri bene voluntatis, quod istud pactum custodiat inviolatum, aut si infringerit, intra XIIII dies post clamorem decani restituat quod inde abstulerit, aut in captionem vadat quo jussus ab eo fuerit, nec inde exeat in prolongato sibi termino, ad hoc ut redeat et maneat captus, donec absolvi aut justicia impleta aut misericordia inventa mereatur. Tali denique modo egit, ut nobiscum in pace remaneret, et preteriti reatus indulgentiam acciperet. Factum et in transitu Scolastice [Virginis] confirmatum, anno incarnationis Dominice millesimo XC. III., indictione I, Philippo Francie regnante, Hugone sanctissimo residente Cluniaci feliciter. Amen.
(Au dos:) Carta de Berziaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung