CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3667     View  [Back]
Charta qua Landricus, Matisconensis episcopus, dat monasterio Cluniacensi ecclesiam parrochialem de Berziaco.
Noverint universi sanctę ecclesiæ filii, tam presentes quam futuri, quod domnus Landricus, venerabilis Matisconensis æcclesiæ episcopus, Cluniacum veniens, et cum venerando patre Hugone, ejusdem loci rectore, pro mutua familiaritate colloquium habens, interpellatus a fratribus et patre prefato, contulit eis æcclesiam parrochialem de Berziaco in honore beatæ Mariæ consecratam, ante adventum suum cum clericis suis communicato consilio, quorum consensu hoc donum fecit beato Petro atque Cluniacensi monasterio. Dedit autem æcclesiam cum presbiteratu suo, cimiterio, baptisterio, oblationibus, et decimis, et omnibus omnino suis pertinentiis, retentis tantum in usus suos jure sinodali et parada annuali. Affuerunt cum eo aliqui propriæ æcclesiæ suę filii: Artaldus archidiaconus, et archipresbiter Uldricus, qui hoc factum vice canonicorum Matisconensium laudaverunt, et ad posteritatis memoriam litteris mandari rogaverunt, Hugo nichilominus, frater episcopi ipsius, Augustudunensis canonicus, et ex nostris: Oddo, Cluniacensis capellanus et medicus Adalardus. Actum publice Cluniaco, anno Dominicę incarnationis millesimo XC. IIIo, indictione II, feria IIa, mense marcio.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung